École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Morienval » Cartulaire » Lettres dou pape que il ne doit avoir en ceste église que soissante nonnains.

Honorius Episcopus servus servorum dei. Dilectis nostris in christo filiabus, abbatisse ac monialibus de Mornenvalli Suessionensi diocesi, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum nos est facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Cum igitur venerabiles fratres nostri archiepiscopus Remensis et Suessionensis episcopus sicut ex parte vestra fuit propositum, coram nobis, inspectis facultatibus monasterii vestri provida deliberatione statuerint ut sexagenarius numerus monialium in eodem monasterio de cetero habeatur, nec teneamini aliquam recipere ultra illum, nos vestris precibus inclinati quodab eis supra hoc pro inde factum est auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut idem monasterium illo monialium numero sit contentum. Nisi forte ipsius monasterii in tantum excreverint facultates quod ex eis plures valeant sustentari. Salvo semper in omnibus apostolice sedis mandato. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam vestre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani .