École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Morienval » Cartulaire » Lettres du roy de l'usage du Bos Mort Cheu.

Lettres du roy de l'usage du Bos Mort Cheu.

Lettres du roi saint Louis enjoignant aux sergents de la forêt de Cuise, de laisser prendre chaque année un char de bois pour bâtir.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 26, n°13.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
D'après a.

Ludovicus dei gratia Francorum Rex. Forestario Cuisie quicumque pro tempore fuerit salutem. Cum nos monialibus Morgnevallis concesserimus pietatis causa ut de bosco mortuo caso foreste nostre Cuisie, videlicet in montibus Bestiziaci et in Bellanda ubicumque eis opus esset ad edificandum capere valeant. Ita tamen quod quadrigam suam ad dictum usagium non possent mittere nisi tantummodo bis in die, pro ut hec in litteris nostris supra hoc confectis plenius continetur. Eedemque moniales, ut asserunt, per dictam quadrigam, sicut eis opus esset, non possint attrahere vel adducere boscum competentem ad edificandum. Tibi mandamus quatenus loco dicte quadrige singulis annis per tres dies currum suum mittere permittas eisdem ad attrahendum vel ad adducendum predictum usagium cum sibi viderint expedire. Dum tamen hoc per visum et scientiam tuam fiat.

Datum apud Compendium, .