École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Morienval » Cartulaire » Lettres de terres achatées séans de lez cabaret.

Lettres de terres achatées séans de lez cabaret.

Vente par Eudes de Pierrefonds, de deux essins de terre sis à Cabaret, à l'église de Morienval, pour le prix de 10 l.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 55, n°11.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Guido de Remis officialis Suessionensis, salutem in domino. Noverint universi quod coram magistro Johanne de Torota clerico loco nostri ad hec deputato constitutus dominus Odo de Petrafonte miles vendidit et se vendidisse recognovit religiosis mulieribus abbatisse et conventui Morgnevallis tres aissinos terre arabilis site in una pecia in territorio de Cabaret tenentes terris dictorum abbatisse et conventus, pretio decem librarum parisiensium de quibus recognovit sibi ab eis fuisse satisfactum in pecunia numerata. Hanc autem venditionem domina Anastasia uxor dicti militis coram predicto magistro propter hoc constituto voluit, laudavit et etiam approbavit, quittans dictis abbatisse et conventui spontanea non coacta, quicquid in dicta terra habebat vel habere poterat ratione dotis seu aliqua alia ratione, et promiserunt tam dictus miles quam uxor sua predicta super hoc fide in manu dicti magistri Johannis prestita corporali, quod contra venditionem predictam de cetero non venient nec supra dicta terra et venditione ejusdem dictam abbatissam et conventum molestabunt nec facient ab aliquibus molestari. Immo eisdem supra hiis legitimam portabunt garandiam erga omnes legi et juri parere nolentes, renuntiantes propter hoc tam dictus miles quam ejus uxor predicta omni auxilio juris et beneficio canonici et civilis et maxime auxilio Velleyani senatus consultus et omnibus aliis rebus que possent eisdem militi et ejus uxori ad hoc prodesse et predictis abbatisse et conventui obesse. In cujus rei testimonium presentes sigillo curie Suessionensis fecimus sigillari. Datum .