École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Morienval » Cartulaire » Lettre dou roi de France seur la quittance d'un hostise séant à Plailli.

Lettre dou roi de France seur la quittance d'un hostise séant à Plailli.

Charte du roi Philippe - Auguste qui exempte de toutes coutumes l'hostise que les religieuses de Morienval possèdent à Plailly.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 84, n°73.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod hostiziam unam quam moniales de Mornevalle habent apud Plailliacum et hospitem qui ibi manserit, dum tamen earum conversus sit et religionis habitum habeat, quittamus omnino in perpetuum ab omni consuetudine. Si vero aliquis qui religionis habitum non haberet in hostizia illa monialium maneret, hostiziam quidem et hospitem ab omni consuetudine quittamus, sed exercitus nostros et equitationes reddet. Quod ut ratum et firmum permaneat presentem paginam sigilli nostri auctoritate annotate precipimus confirmari. Actum apud Fontemblaudi, , astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa : Comitis Theobaudi dapiferi nostri : — S. Guidonis buticularii ; — S. Mathei camerarii ; — S. Radulphi constabularii.