École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Morienval » Cartulaire » 1185

Charte de Mathieu, comte de Beaumont, et d'Eléonore de Vermandois, son épouse, comtesse et dame de Crespy, par laquelle ils donnent à l'abbaye du Lieu-Restoré quatre-vingts arpents de terre dans les bois de Bargny à la charge d'enrendre la neuvième gerbée.

  • B Bibl. nat. de France, Moreau 88, p. 136.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
D'après a.

In nomine sancte et etc.

Justum est ut de nobilium virorum atque mulierum habundantia servorum Dei penuria suppleatur. Unde est quod ego Matheus comes Bellimontis et uxor mea Eleonor comitissa et domina Crispeii donavimus in perpetuum Ecclesie Beate Marie Loci Restaurati octoginta arpentos terre in nemore nostro apud Bereniacum ad mensuram arpentorum ejusdem ville, ita videlicet quod de eadem terra nonam garbam tantum ab Ecclesia recipiamus, et famulus noster in tempore messis per singulos arpentos bladiatos ; unum manipulum. Consensimus etiam quod si quis eandem Ecclesiam, quod absit, de eadem terra inquietaverit, plenam garandiam eidem Ecclesiæ portabimus. Ut autem hec pactio in perpetuum duret, sigillorum nostrorum impressione confirmavimus et nobilium virorum qui interfuerunt testimonio roborari fecimus, et Theobaldi de Morangle et Radulfi Turci et Arnulfi Bulgri et Renaldi de Fenix et de Veteri Valle et Renaldi de Turrella et Radulfi Mineri.

Actum est hoc apud Crispeium. .