École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Morienval » Cartulaire » 1138

Charte de Raoul, comte de Vermandois, par laquelle il gratifie l'abbaye de Notre-Dame du Lieu Restoré, des dîmes grosses et masure de Bargny, et d'une masure au même terrain pour y bâtir.

  • A Original. Arch. du Lieu Restoré.
  • B Bibl. nat. de France, Moreau 58, n°19.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Radulfus Viromandorum comes. Apud homines quidem preclaram memoriam apud Deum vero magnificam repensationis gloriam optinere desiderans, Ecclesie sancte Marie Loci Restaurati fratribus Deo servituris pro me etiam meisque decessoribus divinitatem placaturis totam decimam de Berenniaco, grandem et minutam quam ibi possidebamus munificenter et liberaliter concedimus. Quibus etiam panes altaris persolvendis super addimus. Semper parati providentiam Deo servientium ubique protegere eorumque subaulas ad pociorem cumulum omni modis evehere. Preterea, ut eorum fratrum conversatio nullo unquam exturbetur adversario, eas in predicto mansuram unam habere volumus territorio. Videlicet et domos quas voluerint extruant et totius ville aisentias pérpetualiter sine offenso possideant Hujus igitur donationis testes sunt milites : Johannes Turcus et Drogo ejusdem ville major. Acta sunt hec