École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Morienval » Cartulaire » Lettres dou seigneur de Hangert et d'un don fait à Fransart.

Lettres dou seigneur de Hangert et d'un don fait à Fransart.

Donation par Floent, seigneur de Hangest, d'une pièce de terre sise à Fransart, pour y bâtir une grange à l'effet d'y déposer la dîme des religieuses de Morienval.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 85, n°75.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
D'après a.

Noverint universi tam presentes quam futuri quod ego Florentius dominus de Hangest dedi prout debui ecclesie beate Marie de Morgneval situm terre apud Fransart àd edificandum grangiam ad totius ejusdem ville decimam collocandam et hoc feci de assensu et voluntate dilecte matris mee ad cujus dotalatium quicquid ibidem nostrum esse dicitur quamdiu vixerit scimus pertinere. De hiis vero que in illa grangia debemus annuatim recipere, scilicet rehautonnum et totius annone vacuum forragium eidem ecclesie predictum rehautonnum in elemosinam concedimus imperpetuum. Ceterum qualicunque anno predicta ecclesia viciam vel lenticulam integram ita videlicet ut non flagelletur retinere voluerit, illo anno quintam partem vicie vel lenticule pro forragio nostro per compositionem inter nos et ejusdem ecclesie ministros factam debemus possidere et postquam grangia evacuata fuerit, annuatim usque ad augustum custodire eam debemus et quod in custodia nostra lesum fuerit emandare et ut hoc firmum permaneat presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum .