École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Morienval » Cartulaire » 1257

Lettres du roi saint Louis par lesquelles ce prince fait remise aux Religieuses de Morienval de 30 s. parisis et du tiers d'un muid de vin de rente annuelle. Cette remise faite en faveur de l'anniversaire de la reine Blanche.

  • B Bibl. nat. de France, Moreau 180, p. 42.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
D'après a.

Ludovicus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri, quod cum Moniales Morgnevallis nobis tenerentur singulis annis in triginta solidis Parisiensibus ratione cujusdam prati qui vocatur Brolius, et in tribus partibus unius modii vini ratione cujusdam clausi qui dicitur platea. Nos, divini amoris intuitu pro salute anime nostre ac pro remedio animarum inclite recordationis regis Ludovici genitoris nostri et aliorum antecessorum nostrorum nichilominus etiam ad hoc considerationem habentes quod eedem moniales sicut asseritur anniversarium felicis memorie Blanche Francie Regine Karissime matris nostre in sua ecclesia celebrant annuatim predicta omnibus in quibus tenebantur, concessimus et quittavimus eisdem in perpetuum ad pitanciam faciendam in die anniversarii memorati salvo jure nostro in aliis et etiam alieno. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentem paginam sigilli nostri fecimus impressione muniri. Actum apud Compendium anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo mense martio.