École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Morienval » Cartulaire » De vadiis Margnevallis.

De vadiis Margnevallis.

Garanties fournies au monastère de Morienval.

  • a Afforty, t. 2, p. 981.
  • b Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
D'après b.

Magister Radulphus officialis curie Silvanectensis, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis quod Simon le Gruiers de Bethisi, coram nobis constitutus pignori obligavit bladum in decima sua de Morgneval ad mensuram ejusdem ville in villa de Morgneval annuatim percipiendas pro vigenti septem libris Parisiensibus de Martio in Martium redimendos.

Hanc autem invadictionem voluit, laudavit et concessit Stephanus de Belloramo, et Dominus Johannes de Plesseio et Dominus Petrus de Asperomonte, milites, et si aliquis plegiorum decedere contigerit infra quindenam post decessum plegii, ad petitionem jam dicte Ecclesie, alius loco ipsius substituetur. Preterea predictus Symon fide prestita firmiter promisit firmam portare garandiam. Hujus invadictionis sunt plegii Stephanus de Belloramo et Dominus Joannes de Plesseio et Dominus Petrus de Asperomonte milites et si aliquis plegiorum decedere contigerit infra quindenam post decessum plegii ad petitionem jam dicte ecclesie, alius loco ipsius substituetur. Pretera predictus Symon fide prestita firmiter promisit quod nihil percipiet in predicta decima donec predicti duo modii bladi integre persolventur. Et si in dicta decima non esset tantum bladi, quod predicti modii bladi non possent solvi ad plenum, de eo defectus illorum modiorum bladi suppleretur de avena ejusdem decime ad valorem bladi. In cujus rei memoria presentes litteras ad petitionem predicti Symonis sigillo curie Silvanectensis fecimus roborari. Actum .