École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Morienval » Cartulaire » Lettres de neuf journex de terre achatez à Parvillers.

Lettres de neuf journex de terre achatez à Parvillers.

Marie, ayant la prévôté de Parvillers, vend à l'église de Morienval neuf journaux de terre aux lieux dits les Essarts, à Parvillers, pour 100 liv.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 61, n°50
  • a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis. Ego Maria preposita de Parviler notum facio quod ego, de assensu et voluntate spontanea domini Petri filii et heredis mei primogeniti, vendidi legitima venditione karissimis in Christo religiosis mulieribus domine abbatisse et conventui beate Marie Morgnevallis noven jornalia terre arabilis moventis de domanio atque feodo suo, quem de eisdem teneo apud Parviler, que scilicet novem jornalia sita sunt in territorio de Parviler, quod dicitur de Essartis. Vendidi etiam eisdem de assensu et voluntate predicti domini Petri, cum predictis novem jornalibus terre, totum homagium Radulphi dicti Postel quod similiter tenebam in feodum de predictis domina abbatissa et conventu Morgnevallis quod similiter movebat de feodo quod de eis teneo. Predicta videlicet novem jornalia terre supra dicte et totum homagium Radulphi Postel eisdem abbatisse et conventui Morgnevallis imperpetuum possidenda pacifice ac tenenda pro centum scilicet et novem libris parisiensibus monete et computabilis et bone nobis ab eisdem in sicca pecunia sine diminutione qualibet numeratis plenarie et solutis. Promisimus siquidem tam ego quam prefatus dominus Petrus bona fide quod contra hanc venditionem nec per nos nec per aliquos alios in aliquo de cetero veniemus ; immo eisdem aut earum Ecclesie supra jam dicta venditione erga omnes qui juri et legi supra hoc parere voluerint ad usus et consuetudines castri Royensis in Viromandia legitimam garandiam feremus. Que ut rata et inconcussa permaneant ego Maria preposita et dominus Petrus filius meus supradictus presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari.

Actum .