École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Merry de Paris » Cartulaire » Avril 1226-1227

Cession faite par Bernier de Montreuil à la confrérie de Saint-Merry d'une vigne sise à Montreuil, moyennant le payement d'une rente annuelle de 4 deniers.

  • B Bibliothèque vaticane, Reg. lat. 907, fol. 52, cartulaire du XIIIe ou XIVe siècle.
  • a Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris, éd. Léon Cadier et Camille Couderc, Paris, 1891.
D'après a.

De quadam vinea que concessa fuit confratrie Sancti Mederici in perpetuum possidenda, quam Bernerus de Mosterolio concessit. — Omnibus presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Parisiensis in Domino salutem. Notum facimus quod constitutus coram nobis Bernerus de Mosterolio, miles, voluit et concessit quod confratria Sancti Mederici Parisiensis vineam quamdam, quam habet apud Mosterolium, in censiva ejusdem militis, ad censum quatuor denariorum singulis annis reddendorum, in perpetuum teneat et possideat. Obligavit etiam se et heredes suos ne de cetero dictam confratriam possint compellere ad distrahendam vineam supradictam ; qui quatuor denarii reddendi sunt, singulis annis, . .