École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Merry de Paris » Cartulaire » 1210

Cession faite par les chanoines de Saint-Merry à l'hôpital de la Trinité de cinq chambres situées dans la censive de Saint-Merry, moyennant le payement d'une redevance annuelle de 7 sous parisis.

  • B Bibliothèque vaticane, Reg. lat. 907, fol. 54, cartulaire du XIIIe ou XIVe siècle.
  • a Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris, éd. Léon Cadier et Camille Couderc, Paris, 1891.
D'après a.

De quitatione quinque camerarum, sitarum in fundo Sancti Mederici, facta domui Sancte Trinitatis1, pro vii solidis. — Thomas, Dei misericordia Hermeriarum abbas, totaque ejusdem loci congregatio, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit in Domino salutem. Noveritis quod canonici Sancti Mederici Parisiensis domui Sancte Trinitatis Parisiensis quinque cameras, que in eorum censiva site fuerunt, predicte domui in elemosinam, de communi assensu partium, possidendas concesserunt unanimiter et benigne, et retenta tamen in eisdem cameris predictis canonicis Sancti Mederici omni justitia fundi terre. Domus vero predicta prefatis canonicis septem solidos parisiensium censuales, capiendos, reddere tenebitur annuatim pro cameris habendis. Preterea sciendum est quod, si contigerit in futuro prenominatos canonicos Sancti Mederici, sive in domibus, sive in aliis possessionibus quibuscunque, aliquid adipisci, in potestate domus Sancte Trinitatis, ad equipollentiam predictarum camerarum et per totidem solidos de acquisitione facta in sua censiva, permittet canonicis Sancti Mederici possidere pacifice dictam domum. Quod ut ratum teneat et ne alicujus malignitate perturbetur, ad petitionem dictorum canonicorum fecimus presens scriptum et sigilli nostri munimine capituli confirmavimus. Actum .


1 Cf. ce qui a été dit de cet hôpital à propos de la pièce XV.