École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Merry de Paris » Cartulaire » Septembre 1247

Compromis par lequel l'abbesse de Saint-Antoine s'en remet à trois arbitres, pour le règlement du différend qu'elle a avec les chanoines de Saint-Merry, au sujet de la maison de Pierre Leber.

  • B Bibliothèque vaticane, Reg. lat. 907, fol. 1-62, cartulaire du XIIIe ou XIVe siècle.
  • a Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris, éd. Léon Cadier et Camille Couderc, Paris, 1891.
D'après a.

De discordia que fuit inter abbatissam et conventum Sancti Antonii, ex una parte, et canonicos Sancti Mederici, ex altera, super quadam domo que fuit defuncti magistri Petri Leber, et in quibus compromiserunt1. — Omnibus presentes litteras inspecturis Amicia, Sancti Antonii Parisiensis humilis abbatissa, totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino. Noverint universi quod cum inter nos, ex una parte, et canonicos Sancti Mederici Parisiensis discordia verteretur super manumortua cujusdam domus, site Parisius, in terra Sancti Mederici Parisiensis, que domus fuit defuncti magistri Petri Leber, nobis ab eodem defuncto in elemosinam collecta, tandem nos et dicti canonici compromisimus in venerabilem virum decanum L[ucam de Lauduno], magistrum Hugonem de Caprosia, canonicum Parisiensem, et Renerum, dictum Bordon, civem Parisiensem, promittentes, per stipulationem legitimam et sub pena centum librarum parisiensium, quod inviolabiliter observabimus quicquid ipsi très concorditer super dicta discordia duxerint ordinandum ; ita quod, si alter eorum dissenserit, aliorum ordinatio cassa sit penitus et inanis. In quorum testimonium presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari. .


1 Cf. plus haut, pièce XXXIV, la sentence qui fut rendue.