École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Merry de Paris » Cartulaire » 1250-1253

Notes diverses relatives aux droits de justice du maire de Saint-Merry.

  • B Bibliothèque vaticane, Reg. lat. 907, fol. 58v°-59, cartulaire du XIIIe ou XIVe siècle.
  • a Cartulaire et censier de Saint-Merry de Paris, éd. Léon Cadier et Camille Couderc, Paris, 1891.
D'après a.

Sciendum est quod , dominus Petrus de Latigniaco, major noster, traxit in causam Injorannum Ferperium, qui colligit coustumas ville, pro eo quod receperat, in terra nostra, theloneum usque ad quandam summam, de aluta in terra dicta vendita. Ipse coram officiali ita defendebat se quod alute una pars vendita fuerat in falso, et alia pars alute fuisset vendita nonam ; tradita fuit tamen post nonam. Unde dicebat quod theloneum alute vendite in falso et alute, tradite nonam, que vendita fuisset ante nonam, debebat esse suum pro rege Henrico 1. Obtulit probare coram officiali. Tandem ipse reddidit in curia Parisiensi dicto Petro, majori, tres solidos de sex solidis quos receperat ipse de theloneo alute tradite post nonam, que vendita fuerat ante nonam, et alios tres solidos promisit ei reddere. Hanc solutionem vidi et hiis interfui anno predicto, sabbato, sive .

, quedam mulier, que vocabatur Marguareta de Sancto Justo, capta fuit in ecclesia Sancti Mederici Parisiensis, pro eo quod imponebatur sibi quod, ante fontes ecclesie, amputaverat quamdam bursam ; que ducta fuit ad domum Jacobi Grimoudi, majoris Sancti Mederici, pro dicto delicto. Et eam dominus Jacobus tenuit usque ad crastinum in mane, et in dicto crastino adducta fuit ad prisionem capituli et ibi fuit in prisione. Sciendum est tamen quod Johannes Bigue, prepositus Parisiensis, eam petiit a domino Jacobo, sed eam non habuit, et ita remansit.

De neg[otiis] Sancti Mederici. — Sciendum est quod [cum] Robertus Hennapius, dictus Houlier, maritus Marguarete, commorans in terra Sancti Mederici, in vico de Falsa Posterna1, [mortuus fuisset] in terra nostra, sine herede, prepositi Parisienses, scilicet Odo Popin et Odo Rufi, miserunt ad domum ipsius defuncti servientes qui bona ipsius, quem dicebant esse albanum, sub clavibus includerent, quasi devoluta ad regem. Moniti fuerunt dicti prepositi quod eos revocarent a terra Sancti Mederici per officialem Parisiensem, scilicet magistrum Natalem2. Revocaverunt iidem servientes, emissa hujusmodi monitione, sed res ipsius defuncti et dicte Marguarete incluserunt sub clavibus ; quas claves habuerunt prepositi per aliquot dies. Postmodum requisite sunt claves ex parte canonicorum Sancti Mederici, et tandem liberate fuerunt dicte claves et bona ipsius defuncti a dictis prepositis, absque compulsione judicis, sed mera voluntate prepositorum. Has claves ego Garnerius in Castelletum ivi quesitum et eas mihi tradidit Hugo Theglerarius 2, clericus Castelleti, presente Herveo, nepote defuncti Alexandri, ante locum ubi tenentur placita Castelleti. Et sic super hoc in quiete remansimus et bona dicti defuncti vendidimus dicte Margarete, pro duodecim libris, ut credo. Quod claves sic tradite fuerunt sciunt dictus officialis, cui Hugo Grimout, qui tenebat tunc [placita] Castelleti, promisit claves liberare, item Judocus, serviens curie ; hoc scit et Hugo, clericus predictus, ego et Herveus predictus, dominus Petrus de Latigniaco, canonicus Sancti Mederici, tunc major existens, et Jacobus Grimoudi, maior noster laicus, item Richardus de Riveriis, et alii multi. Hec facta sunt . Postmodum subsequentes prepositi Parisienses, scilicet Herveus de Eadem (sic)1 et Odo Popin, eodem , scientes hoc, miserunt ad dictam domum servientes suos, et postea fuerunt moniti ab officiali et a magistro Luca, baillivo episcopi, quod revocarent eos. Et hoc factum fuit sine litteris per Bouteroue. Et cum hoc non facerent, fecit eos citari idem officialis coram se, et pendente secunda citatione fuerunt revocati dicti servientes, et sic in pace remansimus. Ista ultima revocatio facta fuit .

Anno predicto, Galtero Magistro et Nicholao Barbete existentibus prepositis, quoddam hostium interceptum fuit pro furato in terra nostra. Illud vendicavit, coram maiore nostro, uxor magistri Simonis de Sancto Juliano, et liberatum fuit ei. Ipsi prepositi dicebant quod ad nos non pertinebat cognoscere de re furata ; et tandem ita dimiserunt nos in pace, et ita usi sumus.

, tempore Nicholai Barbete et Galteri Magistri, prepositorum Parisiensium, habuerunt et obtinuerunt canonici Sancti Mederici quoddam ostium quod uxor magistri Simonis de Sancto Juliano, advocati, clerici, perdiderat et invenerat in terra Sancti Mederici. Quod ostium liberavit Jacobus Grimoudi, maior Sancti Mederici, dicte mulieri, super quo voluerunt dicti prepositi habere justiciam, set non obtinuerunt, immo canonici, ut supra continetur.

Item eodem anno, tempore Odonis Popin et Odonis Ruffi, prepositorum Parisiensium, qui dictis Nicholao et Galtero successerunt, quidam homo decessit in dicta terra Sancti Mederici intestatus, et erat madelinarius, et ipsi tunc prepositi miserunt servientes suos ad domum ipsius, in terra Sancti Mederici, quia dicebant quod ex debebat habere aillant domum, eo quod idem homo defunctus erat albanus et decesserat sine prole. Tandem per1 [auctoritatem ecclesia]sticam, tempore officialis Natalis, recesserunt et ceperunt claves archarum domus, et postmodum eas et res alias ipsius domus reddiderunt ante possidem 3 Castelleti ; et illas claves reddidit Hugo Tegularius, tunc clericus prepositorum, michi Garnerio, canonico Sancti Mederici Parisiensis, et hiis interfuit Hugo predictus, ego Hugo Grimodi, qui audiebam causas Castelleti et Judocus, serviens domini episcopi, et Herveus, diaconus, nepos domini Alexandri beneficiati tunc Sancti Mederici.

, Johannes dictus Le Bougre, de terra Sancti Mederici, fecit arrestari quoddam boissellum ad mesurandam farinam, per prepositum Parisiensem, scilicet Johannem Bigue, quod boissellum habebat quedam mulier de terra Sancti Mederici, dicens quod furatum sibi fuerat, et posuit quatuor denarios supra boissellum. Tandem prepositus nobis canonicis Sancti Mederici liberavit et dimisit dictam mulierem et boissellum, et postmodum Jacobus Grimoudi, maior, tempore quo ego Garnerius eram maior, cognovit super hoc, et petiit quod Johannes sibi emendaret hoc quod conquestus fuerat coram preposito de hospita Sancti Mederici ; sed hic negavit per juramentum coram maiore dicto.


1 Nous n'avons pas trouvé d'autre mention de cette rue.
2 Il est plusieurs fois question de lui dans le Cartulaire de N-D. Cf., en particulier, t. I, p. 159-160.
1 Il y a évidemment ici une erreur de copiste. Le prévôt ainsi désigné doit être Hervé d'Yerres. Il était, en effet, prévôt en 1251 et en 1258, d'après la liste des prévôts de Paris que M. de Mas Latrie a insérée dans son Trésor de chronologie, col. 2185. Il l'aurait même été de nouveau, en 1277, d'après un texte publié par Brussel, auquel renvoient les Historiens de France, t. XXII, p. 754, note 5. — Nous ferons remarquer, en outre, que trois des prévôts dont il est parlé dans les notes que nous publions ne figurent pas dans la liste de M. de Mas Latrie. Ce sont Eudes Popin, Nicolas Barbette et Jean Bigue. De plus, Gautier Le Maître n'est cité comme prévôt, dans cette liste, que pour l'année 1245.
1 Il y a, à cet endroit, un blanc dans le manuscrit.

1 (corr. Ludovico)
2 [corr. Tegularius (?)]
3 [corr. præsidem]