École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Hôtel-Dieu de Pontoise » Cartulaire » Don d'Aelaïs de Santeuil, dame de Genicourt

Don d'Aelaïs de Santeuil, dame de Genicourt

  • B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 45.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Notum sit presentibus et futuris quod domina Aelais de Sanctolio dedit et concessit pro salute anime sue, in remedio animarum antecessorum suorum, Deo et Ste Marie, et Domui Hospitalis pauperum Pontisare, novem sextarios bladi in granchia sua apud Gerincort, reddendos , tenendos et possidendos in perpetuam elemosinam, et permanentem Domui predicte et pauperibus et aliis ibi clericis et laicis cohabitantibus. Hoc autem donum concessit Galterus de Sanctolio filius ejus et Beatrix filia ejus et maritus suus domnus Ricardus de Bacelmont. Domnus etiam Hugo de Bouconviller frater et Eremburga soror predicte Aelays hoc concesserunt, fidejussoribus autem istis de garantizando : domino Ricardo de Bacealmont, et Beatrice filia predicte Aelays, uxore ipsius Ricardi, et domina Eremburga sorore domine Aelays. Hugone preposito de Gerincourt. Rics Achards (Richardo) Cementario. Drocone de Boissi. Galterio de Cruce. Hermano Cresperel. Petro de Grandino. Ricardo filio maioris, hospitibus domine Aelays de Gerincourt, omnibus fidejussoribus, tali modo quam aliis predictis, quod si controversia vel querela evenerit de elemosina detinenda vel retrohabenda vel perturbanda quum ad statutum terminum solvatur, ipsi fidejussores prescripti singulis annis elemosinam prenominatam reddent, quousque Domui Dei et cohabitantibus lucide deliberetur propria manu servientium in domo recipienda. Et ut hoc ratum et irrevocabile permaneat Domui et confratribus insempiternum, Ego Theobaldus de Maldestour (et) frater eius nepotes predicte Aelays, domini feodi de quo elemosina movet, pro veritate doni commemoranda et dono potius conservando, sigillorum nostrorum appensione presentem paginam confirmamus. Actum est ab .