École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Hôtel-Dieu de Pontoise » Cartulaire » Vente à l'Hôtel-Dieu par Jehan le Jeune, drapier, de diverses rentes à Gérocourt.

Vente à l'Hôtel-Dieu par Jehan le Jeune, drapier, de diverses rentes à Gérocourt.

  • A Original. Arch. hosp. Pontoise, B 44. Sceau oblong du Vicaire de Pontoise. Détruit en 1944.
  • B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 68.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Universis p. 1. i. Vicarius Reverendi Patris G. divina permissione Rothomagensis archiepiscopi in Pontisara et Vulgassino Francie, salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra presencia constitutus, Johannes dictus Juvenis draparius, asseruit quod erat dominus feodalis quarte partis cujusdam masure apud Geroudicuriam inter domum Richardi de Puteo ex una parte et jardinum Roberti dicti de Espeluches ex altera site, que quondam fuit defuncti Radulphi de Petralata, modo Domus Dei Pontisare, movens de suo feodo... ad terminos subsequentes, videlicet tres dimidie mine avene ad natale Domini ; item panis dimidius ad eundum terminum ; item ad ipsum terminum capo dimidius ; item ad eundem terminum unus denarius censualis ; item quinque ova  ; item in maio tres oboli censuales ; item unus denarius censualis ; item virginis poucinus dimidius. Item asseruit idem Johannes quod ad eamdem quartam partem masure spectabant, videlicet quoddam arpentum terre retro dictam masuram inter terram Richardi de Puteo ex una parte et jardinum Johannis dicti Petit ex altera ; item dimidium arpentum terre in Sablonearia inter terram Johannis dicti Petit ex una parte et cheminum de Grisaco ex altera situm, quod fuit defuncti Radulphi de Petralata, modo Domus Dei... Item asseruit quod ipse habebat et tenebat campipartem in predictis arpento et dimidio terre. — Preterea idem Johannes et Agnes ejus uxor confessi sunt vendidisse magistro... et sororibus Domus Dei... de Pontisara pro viginti sex libris par... predictos redditus et dictam campipartem... .