École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Hôtel-Dieu de Pontoise » Cartulaire » Accord entre Eudes, abbé du Val, et l'Hôtel-Dieu, au sujet du havage.

Accord entre Eudes, abbé du Val, et l'Hôtel-Dieu, au sujet du havage.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 34.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Universis p. l. i. Vicarius... Frater Odo dictus abbas Vallis Beate Marie... Universitati vestre notum duximus faciendum quod inter nos ex una parte, et rectorem... et sorores Domus Dei de Pontisara ex altera, verteretur contentio super eo quod ipsi dicebant nos debere sibi quasdam consuetudines vulgariter nuncupatas havagium et criagium apud Pontisaram, ipsosque ac eorum predecessores esse et fuisse in possessione vel quasi, percipiendi predictum havagium et criagium nomine annui redditus sibi a nobis debiti ; nos que dicebamus contrarium... Tandem interveniente super hoc bonorum consilio sopita fuit hujus modi contentio per arbitrium in hunc modum. Videlicet quod nos sumus à prestatione havagii et criagii immunes in futurum sed nos duas masuras videlicet masuram Colardi filii quondam Petri prepositi de Campaniis sitam ante ulmos in media Villa de Campaniis et aliam masuram quondam Guiardi dicti Medici de super monasterium de Campaniis sitam, quas habebamus, eisdem rectori... et sororibus Domus Dei mutuo donavimus... Porro predicti rector... et sorores concesserunt nobis seu monasterio nostro decem solidos parisienses annui redditus solvendos nobis vel mandato nostro in domo nostra apud Pontisaram singulis annis ... Actum .