École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Hôtel-Dieu de Pontoise » Cartulaire » Accord entre l'Hôtel-Dieu et le prieur de St-Pierre de Pontoise, au sujet du buffetage des vins

Accord entre l'Hôtel-Dieu et le prieur de St-Pierre de Pontoise, au sujet du buffetage des vins

  • A Original. Arch. hosp. Pontoise, B 100. Détruit en 1944.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Universis p. l. i. Vicarius... cum discordia seu lis, vel controversia moveretur aut moveri speraretur inter magistrum... et sorores Domus Dei Pontisarensis ex una parte et priorem prioratus Sancti Petri Pontisarensis ex altera super buffetagio et criagio vinorum venditorum ad brocham, gallice a broche in dicto prioratu, que dicti magister... et sorores dicebant et debere habere ex dono principis... tandem recognoverunt dictam litem... sopitam in hunc modum. Videlicet quod dictus prior et ejus successores erunt in perpetuum immunes et exempti a buffetagio, liagio et criagio prefatis. Pro hac autem immunitate... dictus prior in suo feodo dictis magistro... et sororibus assignavit apud Elemosinam super quandam jardinum quem Robertus Papelart tenet a dicto priore, abutizantem ex uno latere ad masuram dicti Roberti et ex alio ad masuram Roberti Lostelier, duodecim denarios par. census cotagii... .