École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Hôtel-Dieu de Pontoise » Cartulaire » Vente par Etienne de la Fontaine.

Vente par Etienne de la Fontaine.

  • A Original avec sceau demi brisé. Arch. hosp. Pontoise, A 1. Détruit en 1944.
  • B Bibl. nat. de France, lat. 5657, fol. 83.
  • a Cartulaire de l'Hotel-Dieu de Pontoise, éd. Joseph Depoin, Pontoise, 1886.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis Richardus de Chambliaco Major et socii sui Odo Coubree, Gilo Juvenis, Johennes de Ruella, Aden Potin, Richardus de Locis, Johennes Draperius, Johennes dictus Messent, et omnes alii pares communie de Pontisara salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constituti Stephanus dictus de Fonte et Agnes ejus uxor recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quitavisse Illustrissimo Domino Ludovico Dei gracia Francie Regi pro sexaginta quatuor libris par. suis quitis, de quibus se tenuerunt coram nobis plenarie pro pagatis in pecunia numerata Quatuor L. p. augmentati census siti supra duas plateas sitas inter Domum Dei Pontisarensis ex una parte et domum que fuit Petri dicti Juvenis ex altera. Tenendas, habendas ac etiam possidendas dicto Illustrissimo Domino Ludovico Dei gracia Francie regi vel ab ipso causam habentibus jure hereditario libere quiete pacifice et imperpetuum sine contradictione vel calumpnia dictorum St. et Agnetis ejus uxoris aut eorumdem heredum et ad faciendam ex inde, salvo jure dominico, suam pleniter voluntatem. Promiserunt Stephanus et Agnes ejus uxor fide prestita corporali coram nobis, quod contra hujusmodi venditionem &quitationem ratione hereditatis, conquestus, elemosine, quocumque jure sui quoquomodo vel aliquatenus super promissis competenti, per se aut per alios de cetero non venient in futurum... Et quantum ad hec tenenda et firmiter adimplenda dictus St. et Agnes ejus uxor se et omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura ubicumque sint supposuerunt juridictioni majoris et parium communie de Pontisara penitus et expresse. In cujus rei testimonium et muniminem nos ad petitionem dictorum St. et Agnetis ejus uxoris sigilli communie de Pontisara ad causas munimine presentes litteras fecimus communiri. Actum , mense jugnio.