École des chartes » ELEC » Notariado público y documento privado: de los orígenes al siglo XIV » Alcuni esempi di formulari testimonianti i contratti presi in esame
[p. 1144]

[p. 1145] Alcuni esempi di formulari testimonianti i contratti presi in esame*

NOLO 1. 1030, aprile, ind. XIII. Rialto. S. Zaccaria, busta 34 pergamene.

+ In nomine Dei eterni, mense aprilis, indicione terciadecima, Rivoalto. Plenam et inrevocabilem securitatem mitto ego quidem Forencius Campulo cum meis heredibus tibi Leoni da Molino et tuis heredibus de ipsa una caucionis cartula quod tu michi facta habuisti insimul cum aliis tuis compagnonibus de duas anchoras quod vobis ad nabulo datas habui, quam tu de tuo capite de ipsas anchoras et de earum nabulo me deliberasti, ita ut nullis diebus nullisque temporibus te de tuo capite requirere aut compellere debeamus per nullum ingenium non parvum neque magnum, quoniam a die presente de iamdictas duas anchoras et de totum earum nabulum sicut tu inde michi supiacuisti me de tuo capite deliberasti et ipsa caucio apud te sit evacuata usque in perpetuum, nullumque valorem nec roborem in se habeat contra te neque ad tuos heredes, quia nichil remansit quod vos inde amplius requirere debeamus. Quod si quocumque tempore de suprascriptas duas anchoras et de earum nabulo aliquid requirere temptaverimus te de tuo capite componere promitto cum meis heredibus tibi et tuis heredibus auro libras quinque et hec securitas maneat in sua firmitate. Signum manus suprascripto Forenzio qui hec rogavit fieri.

+ Ego Ursus testis subscripsi.

Signum manus Petri testis.

Signum manus Iohannis testis.

Notitia testium id est. Ursus Passanno.

Petrus Pantaleo.

Iohannes Sarragioni.

+ Ego Dominicus presbiter et notarius complevi et roboravi.

[p. 1146] NOLO 2. 1098, febbraio, ind. VI. Rialto. Mensa Patriarcale, busta 16.

+ In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno ab incarnacione eiusdem Redemptoris nostri millesimo nonagesimo septimo, mense februarii, indicione sexta, Rivoalto. Manifestus sum ego quidem Petrus Iubano de Canareclo cum meis heredibus quia recepi de te quidem Iohanni Moyranesigo presbitero plebano Sancti Bartholomei et tuis successoribus anchoram unam ad nabulum in taxegio de Durachio cum plato ubi ego ipse nauclerus vado, pensante ipsa anchora libras ducentas triginta. Unde nabulum tibi dare debeo de isto taxegio libram una denariorum. Cum autem reversus fuero de predicto taxegio, tunc ipsam tuam anchoram sanam et salvam tibi dare et reddere promitto cum deliberato suo nabulo. Quod si peccato imminente a mare vel a gente ipsa tua anchora perdita fuerit, tunc unam aliam anchoram tantum pensantem quantum et ipsa tua tibi dare et redere promitto sine ulla occasione cum deliberato suo nabulo. Quod si non observavero omnia quod superius legitur, tunc omnia in duplo cum meis heredibus tibi et tuis successoribus dare et reddere promitto de terra et casa mea vel de omnibus que habere visus fuero in hoc seculo. Signus manus suprascripti Petri qui hec rogavit fieri.

+ Ego Petrus testis subscripsi.

+ Ego Dominicus testis subscripsi.

+ Ego Badovario testis subscripsi.

Notitia testium id est. Petrus Maureceni.

Dominicus Iusto.

Badovario.

S. T. Ego Iohannes presbiter et notarius complevi et roboravi.

NOLO 3. 1119, febbraio, ind. III. Bari. Copia del 1140, agosto. S. Zaccaria, busta 34 pergamene.

+ In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno ab incarnacione eiusdem Redemptoris nostri millesimo centesimo octavodecimo, mense februarii, indicione duodecima, in Bari. Manifesti sumus nos Iohannes Maurocenus de duabus sortibus et ego Vivianus de Molino de media sorte et ego Matheus Mastro Scoli de alia media sorte cum nostris heredibus quia recepimus de te Petrus Caraciacanape de Torcello modo habitator in Rivoalto et tuis heredibus tres partes de anchora ad nabulum in taxegio de Damniates in nave ubi nauclerus vadit Vitalis Navigaioso, pesante ipsa anchora libras ducentas septuaginta et ipse Vitalis Navigaioso habet duas partes in ipsa anchora. Unde nabulum nos suprascripti tibi vel tuo misso revertentes nos de Damiate in Constantinopoli, [p. 1147] dare debemus ad racionem quam tunc vobis evenerit de biçanciis duos perperos bonos, et si, quod absit, a mare vel a gente ipsa anchora perdita fuerit et fuerit clarefactum, tunc alias tres partes de ancora tantum pesantem quantum ipsa fuit, dare et restituere promittimus cum dato suo nabulo in eodem Constantinopoli. Quod si, cum reversi fuerimus de ipso taxegio et predictam tuam anchoram tibi vel tuo misso non reddiderimus cum deliberato suo nabulo ut supra legitur, tunc omnia in duplo caput et prode cum nostris heredibus tibi et tuis heredibus dare et reddere promittimus de terris et casis nostris vel de omnibus que habere visi fuerimus in hoc seculo. Signum manus suprascriptorum Iohannes, Vivianus, Matheus qui hec fieri rogaverunt.

+ Ego Vitalis testis.

+ Ego Dominicus testis.

+ Ego Stephanus testis.

Testes id est. Vitalis Navigaioso.

Dominicus Encio.

Stefanus Guriano.

Ego Martinus presbiter Sulmulus scripsi, complevi et roboravi.

+ Ego Iohannes Barzigessus sicut vidi in matre ita testificor in filia.

+ Ego Iohannes Scandolarus sicut vidit in matre ita testificor in filia.

Ego Michael Caraciacanape subdiaconus et notarius hoc exemplum exemplavi percurrente anno Domini millesimo centesimo quadragesimo, mense augusti, indicione tercia, nec ampliavi nec minui, sed prout reperi in matre in filia explevi et roboravi.

NOLO 4. 1155, ottobre, ind. IV. Costantinopoli. S. Zaccaria, busta 35 pergamene.

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo quinquagesimo quinto, mense octubris, indicione quarta, Constantinopoli. Plenam et irrevocabilem securitatem facio ego quidem Iohannes Navigaioso filius quondam Aurii Navigaioso de confinio Sancte Marię Magdalene cum meis heredibus tibi namque Romano Mayrano de confinio Sancte Trinitatis et tuis heredibus de una caucionis cartula qua tu fecisti Rivoalto cum tuis heredibus ad Walpertum Gausoni de Torcello et suis heredibus in hoc presenti anno, in mense augusti, pro illud quia ipse tibi nauliçavit milliaria quinquaginta in illa buça de que nauclerus est Symeon Decem et Novem. Cum qua verobuça tu ad presens ire debebas in taxedio de Constantinopoli et infra dies quindecim quibus in Constantinopoli intravisses per te aut per tuum missum illi aut suo misso dare et deliberare debebas in Constantinopoli pro nabulo de ipsis suprascriptis suis quinque sortibus de suprascripta navi perperos auri veteres [p. 1148] pensantes viginti quattuor. Isti tamen suprascripti viginti quattuor perperi tunc in antea usque ad suprascriptum terminum debebat esse in tali periculo quali fuerit aliud habere suprascripte navis, ut in ipsa caucionis cartula legitur. Nunc autem te ego requisivi de suprascripto habere cum una commissionis cartula quam ipse suprascriptus Walpertus michi misit, facta Venecia in hoc presenti anno, in mense augusti, per quam eciam michi dedisti et deliberasti totum habere quantum in suprascriptam caucionis cartulam continet. Amodo in antea inde semper securus et quietus permaneas. Ipsam autem caucionis cartulam tibi reddidi. Si exempla de ea alicubi apparuerit, inane et vacuum persistat sine omni vigore et robore. Et exemplum illius commissionis similiter tibi do, matrem vero quantacumque supra te pertinet inanis et vacua persistat sine omni vigore et robore. Et ipsam matrem pro alio negocio cum omni vigore et robore in mea remanet potestatem. Quod si quocumque tempore de suprascriptis omnibus capitulis aliquid requirre temptavero, componere promitto cum meis heredibus tibi et tuis heredibus auri libras quinque et hec securitatis cartula in sua firmitate permaneat.

+ Ego Iohannes Navigaioso manu mea subscripsi.

+ Ego Marcus Rapani testis subscripsi.

+ Ego Iacobus Contareno testis subscripsi.

+ Ego Vitalis Faletro Dodoni testis subscripsi.

S. T. Ego Vitalis Viviano presbiter et notarius complevi et roboravi.

NOLO 5. s. d. (sec. XII). Miscellanea Stefani, busta unica.

Recordacione facio ego Petrus Cornario a vobis domno Petrus Mudacio et a vobis domno Iohannes Cornario quod mito a domno Filipo Cornario patreni meus caso miliara. III. et libras. CCCCLI. quod est piçe. CLXXXXIII. et miliaro. I de lana et libras. CCCCLXXII. quod est stoire. IIII. et isto caso et ista lanna vadit i la navem de domno Marco Griti et domno pater meus debet pagare lo naulo at Veneciam et butiçele de vino. II.

MUTUO 1. 1077, 8 giugno, ind. V. Rialto. Copia del 1146. S. Zaccaria, busta 7 pergamene.

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno ab incarnacione eiusdem Redemptoris nostri millesimo septuagesimo septimo, mense iunii, die octavo, indicione quinta, Rivoalto. Manifestus sum ego Ambrosio de Runco cum meis heredibus quia recepi de Bonaconta de confinio Sancti Iuliani et tuis heredibus libras denariorum quinquaginta, quas michi dedisti et prestitisti in [p. 1149] meis necesitatibus peragendis. In tali vero placito nostraque stantia, ut eas aput me retinere debeam amodo in antea usque ad proximas venturas kalendas augusti. Prode vero inde tibi dare promitto de quinque sex sicut per racionem venerit secundum usum patrie nostre. Cum autem pervenerimus ad prenominatas proximas venturas kalendas augusti, tunc dare et deliberare te debeam de prenominato tuo precio cum suo prode de quinque sex sine aliqua intermissione aut ullis interpositis capitulis. Quod si ad iamdictas proximas venturas kalendas augusti que primitus expectamus te non deliberavero de toto predicto tuo precio cum suo prode de quinque sex, tunc omnia caput et prode in duplo tibi dare et componere promitto. Pro maiori autem firmitate pono tibi nexum fiducie in loco pignoris cunctam et super totam unam meam peciam de terra et casam posita in rivo Suriniaco que ego hemi de Dominico Baro filio Iohanni Baro et in predicto confinio Sancti Proculi. Habentem in longitudine sua plus minus pedes secundum quod determinata est. Uno suo capite tenente in vinea Sancti Zacharie, alio vero capite tenente in cavanna Sancti Proculi cum sua calle que est de capite de ipsa cavanna, habente in latitudine sua plus minus pedes quatuor, unde debes ire et redire et iunctorio et iaglacio, uno suo latere firmante in urto Sancti Proculi, alio vero latere firmante partim in rivo Suriniaco, partim in urto Petri Bollo. Hanc namque totam prenominatam et predesignatam pecia de terra cum sua casa, cum omni longitudine et latitudine, cum pacitibus et lateribus suis et cum cuncta ibi habente et pertinente ab intus et foris, cum suis iacenciis que tam subtus terram quam supra terram ibi adesse noscuntur et cum introitu et exitu atque iunctorium suum et iaglacio a prenominato rivo Suriniaco et a suprascripta cavanna pleniter tibi obligo pro capite et prode omnia in duplo. Ut si minime fecero te ad deliberandum in constituto termine eo ordine sicut superius legitur, tunc propter caput et prode et duplum tribuat tibi potestas accedere et dominare totum predictum tuum pignus tamquam per legitimum documentum nullo tibi homine contradicente. Signus manus suprascripti Ambrosii qui hec rogavit fieri.

+ Ego Iohannes testis subscripsi.

+ Ego Petrus testis subscripsi.

+ Ego Dominicus testis subscripsi.

(Notitia t) estium id est. Iohannes Iustiniano.

Petrus Antolinus.

Dominicus Caput in Collo.

Ego Petrus diaconus et notarius conplevi et roboravi.

+ Ego Rolando Vituri sicut vidi in matre ita testifico in filia.

+ Ego Iohannes Staniario sicut vidit in mater ita testifico in filia.

S. T. Ego Nicolaus Menzulo diaconus et notarius hoc exemplum exemplavi anno Domini millesimo centesimo quadragesimo sexto, indicione nona, Rivoalto nec minui nec ampliavi, conplevi et roboravi.

[p. 1150] MUTUO 2. 1095, novembre, ind. IV. Rialto. S. Zaccaria, busta 34 pergamene.

+ In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno ab incarnacione eiusdem Redemptoris nostri millesimo nonagesimo quinto, mense novembris, indictione quarta, Rivoalto. Plenam et irrevocabilem securitatem mitto ego quidem Aurius Bosius de confinio Sancti Gregorii cum meis heredibus tibi Dominico Magystro Scoli cognato meo de eodem confinio et tuis heredibus de una caucionis cartula quam tu michi fecisti, continente in ea de capetanea libras denariorum triginta quattuor, quas tibi dedi et prestiti in tuis necessitatibus, que omnia tecum portasti in taxegio de Corinthio cum plato ubi ego nauclerus fui (V), quas aput te retinere debuisti usque ad istum venturum annum percurente, indicione quarta. Cum autem pervenerimus ad iamdictum terminum, tunc de suprascriptis libris denariorum inde michi dare et redere promissisti libras denariorum quadraginta et mediam. Nunc autem revertente te de suprascripto taxegio, tunc de capite et prode sive quantocumque continuit in ipsa caucionis cartula per omnia me deliberasti, a modo in antea per omnia inde securus permaneas et ipsa caucionis cartula tibi reddidi. Si exemplum de ea apparuerit apud me vel in alia persona hominum, inane et vacuum persistat sine omni vigore et robore, quia nichil inde remansit unde amplius te requirere debeamus. Quod si quocumque tempore de suprascriptis omnibus capitulis aliquid requirere temptavero, componere promitto cum meis heredibus tibi et tuis heredibus auri libras quinque et hec securitatis cartula in sua maneat firmitate.

Signum manus suprascripti Aurii qui hec rogavit fieri.

+ Ego Badovario testis subscripsi.

+ Ego Petrus testis subscripsi.

Notitia testium. Badovarius.

Petrus…

Petrus…

S. T. Ego Petrus subdiaconus et notarius complevi et roboravi.

V = Descrizione del viaggio.

MUTUO 3. 1153, gennaio, ind. I. Rialto. Cancelleria Inferiore, busta 1.

In nomine domini nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo quinquagesimo secundo, mense ianuarii, indicione prima, Rivoalto. Manifestus sum ego quidem Petrus Cornario de confinio Sancti Apolenaris cum meis heredibus quia recepi de te quidem Vitali Cornario dilecto avunculo meo de eodem confinio et tuis heredibus libras denariorum Veronensium viginti et quinque [p. 1151] quas michi dedisti et prestitisti in meis utilitatibus peragendis. In tali quidem convenientia, ut eas apud me retinere debeo amodo in antea usque ad unum annum expletum, unde nullum prode in suprascriptum unum annum tibi persolvere debeo. In capite vero suprascripti unius anni in antea usque ad duobus annis aliis suprascriptas viginti quinque libras denariorum Veronensium apud me retinere debeo, unde tibi prode dare debeo de quinque sex per annum in suprascriptis duobus annis1. Cum autem pervenerimus ad suprascriptum terminum trium annorum, tunc tibi vel tuo misso dare et deliberare debeam suprascriptas viginti quinque libras denariorum Veronensium cum suprascripto suo prode eo ordine ut superius legitur. Quod si hec omnia non observavero et totum ut suprascriptum est non adimplevero tunc omnia caput et prode in duplo cum meis heredibus tibi et tuis heredibus dare et reddere promitto de terris et casis meis, sive de omnia que modo habeo vel in antea habere debeo in hoc seculo. Et inde in antea caput et prode ac duplum prode laborare debeat de quinque sex per annum. Hec omnia debent esse in tuo periculo usque ad suprascriptum terminum trium annorum. Signus suprascripti Petri qui sit scribere sed propter itinere scribere non potuit sed rogavit.

+ Ego Dominicus Cornario testis subscripsi.

+ Ego Marcus Georgio testis subscripsi.

+ Ego Viticlinus Bono testis subscripsi.

S. T. Ego Bartholomeus Andradi presbiter et notarius complevi et roboravi.

MUTUO 4. 1150, maggio, ind. XIII. Rialto. S. Zaccaria, busta 35 pergamene.

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo quinquagesimo, mense madii, indicione terciadecima, Rivoalto. Plenam et irrevocabilem securitatem facio ego quidem Romanus presbiter capellanus Sancti Marci cum meis successoribus tibi quidem Pancracio filio Dobramiri Dalmatino de confinio Sancti Proculi et tuis heredibus de una caucionis cartula quam pater tuus michi fecit, continente de capetanea libras denariorum centum, quas ei dedi ad portandum in taxegio de Corintho cum navi ubi Maximus Georgius nauclerus ivit et inde ubicumque illi placuisset usque ad duos annos completos. Prode michi dare debebat de tribus quatuor per annum (V). Nunc autem quia de quantocumque in ipsa caucionis cartula continetur de capetanea et prode sive duplo per omnia me apagasti et deliberasti, amodo in antea [p. 1152] semper securus et quietus permaneas, ut nullis diebus nullisque temporibus [te inde] amplius requirere debeam. Ipsam caucionis cartulam tibi reddidi. Si exemplum inde apud me vel alicubi apparuerit, inane et vacuum persistat sine vigore et robore. Quod si quocumque tempore de suprascriptis omnibus capitulis aliquid requirere temptavero, componere promitto cum meis successoribus tibi et tuis heredibus auri libras quinque et hec securitatis cartula in sua firmitate permaneat. Signum suprascripti Romani presbiteri qui hec pro se rogavit fieri.

+ Ego Petrus Karosus testis subscripsi.

+ Ego Bonusiohannes da Morçano testis subscripsi.

+ Ego Iohannes Staniario testis subscripsi.

S. T. Ego Dominicus Venerio diaconus et notarius complevi et roboravi.

V = Descrizione del viaggio.

MUTUO 5. 1153, gennaio, ind. I. Rialto. S. Zaccaria, busta 34 pergamene.

In nomine domini Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo quinquagesimo secundo, mense ianuarii, indicione prima, Rivoalto. Manifestus sum ego quidem Henricus Serci de confinio Sancti Apolenaris cum meis heredibus quia recepi de te quidem Sebastiano Ziani de confinio Sancte Iustine et tuis heredibus libras piperi mille ducentas quas michi dedisti et prestitisti in meis utilitatibus peragendis causam amoris amodo in antea usque ad primas kalendas iunii que nunc primitus expectamus. Cum autem pervenerimus ad suprascriptum terminum tunc tibi vel tuo misso dare et deliberare debeam suprascriptas tuas mille ducentas libras piperi (G) sine omni periculo vel aliquo interposito capitulo. Quod si hec omnia non observavero et totum ut suprascriptum est non adimplevero, tunc omnia in duplo cum meis heredibus tibi et tuis heredibus dare et emendare promitto de terris et casis meis sive de omnia que modo habeo vel in antea habere debeo in hoc seculo et inde in antea caput et duplum prode laborare debeat de quinque sex per annum.

Signus suprascripti Henrici qui hec fieri rogavit.

+ Ego Petrus Manolesso testis subscripsi.

+ Ego Stefano Ziani testis subscripsi.

S. T. Ego Bartholomeus Andradi presbiter et notarius complevi et roboravi.

G = Non c'è l'èlemento interesse.

[p. 1153] MUTUO 6. 1154, gennaio, ind. II. Armiro. S. Zaccaria, busta 35 pergamene.

+ In nomine domini et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno ab incarnatione eiusdem Redemptoris nostri millesimo centesimo quinquagesimo tercio, mense ianuarii, indicione secunda, Armiro. Manifestus sum ego quidem Marcus Gabrihel de confinio Sacti Gervasii cum meis heredibus quia recepi de te namque Romano Mariano de confinio Sancte Trinitatis et tuis heredibus biçancium unum et dimidium perpetum vetere pensante quas michi dedisti et prestitisti in meis maximis utilitatibus et necessitatibus peragendis. In tali vero fine nostraque conveniencia ut eum aput me retinere debeam amodo in antea usque ad festum Resurrectionis Domini que modo presentaliter expectamus. Cum autem pervenerimus ad suprascriptum terminum Resurrectionis Domini que modo presentaliter expectamus. Cum autem pervenerimus ad suprascriptum terminum Resurrectionis Domini, tunc ego vel meus missus tibi vel tuo misso dare et reddere promitto toto tuo suprascripto biçantio uno et dimidio perpero (G) bono vetere pensante, salvo in terra sine ullo periculo. Quod si non observavero et non adinplevero omnia eo ordine ut superius legitur ad suprascriptum terminum, tunc omnia in duplo cum meis heredibus tibi et tuis heredibus dare et reddere promitto de terris et casis meis et de omnibus que modo habeo, aut in antea habere vel acquirere visus fuero in hoc seculo. Et inde in antea totum caput et duplum prode laborare debet de quinque sex per annum.

+ Signum manus suprascripti Marci qui hec fieri rogavit.

+ Ego Dominicus Duato testis subscripsi.

+ Ego Petrus Bono testis subscripsi.

+ Ego Bartholomeo Iuliano testis subscripsi.

S. T. Ego Dominicus Balbi presbiter et notarius complevi et roboravi.

G = Non c'è l'èlemento interesse.

MUTUO 7. 1157, dicembre, ind. IV. Costantinopoli. S. Zaccaria, busta 35 pergamene.

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo quinquagesimo septimo, mense decembris, inditione sexta, Constantinopoli. Plenam et irrevocabilem securitatem facio ego quidem Stephanus Donno de Castello cum meis heredibus tibi Samueli Mairano de confinio Sancte Trinitatis et tuis heredibus de illa cautionis cartula quam michi fecisti in Constantinopoli in isto preterito mense ianuarii pro perperis auri veteribus pensantibus quadraginta quattuor et medio, cum quibus tunc ire et negociari deberes de hinc in taxidio de Smirne et inde redire in Constantinopolim in prima [p. 1154] mudua (V). Prode inde michi dare deberes ad racionem de sex septem, ut in ea legitur. Nunc autem de totis suprascriptis perperis et eorum prode sive eciam de quantocumque in suprascripta cautionis cartula continebatur me perfecte appagasti et desuper omnia deliberasti. Eandem vero cautionis cartulam tibi reddidi. Si exemplum inde alicubi apparuerit, inane et vacuum existat per omnia. Quod si quocumque tempore de suprascriptis omnibus capitulis aliquid requirere temptavero, tunc emendare debeam cum meis heredibus tibi et tuis heredibus auri libras quinque et hec securitatis cartula in sua permaneat firmitate.

+ Ego Stefanus Donno manu mea subscripsi.

+ Ego Aureus Dauro testis subscripsi.

+ Ego Petrus Buldu testis subscripsi.

S. T. Ego Eleaçacurs Marinus presbiter et notarius complevi et roboravi.

V = Descrizione del viaggio.

PRESTITO A CAMBIO MARITTIMO 1. 1142, giugno, ind. V. Rialto. S. Zaccaria, busta 35 pergamene.

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno ab incarnacione eiusdem Redemptoris nostri millesimo centesimo quadragesimo secundo, mense iunii, indictione quinta, Rivoalto. Plenam et inrevocabilem securitatem facio ego quidem Dominicus Encius Maiori de confinio aecclesie Sancti Marcialis cum meis heredibus vobis namque Iubiano Encio et Bertholomeo Greco atque Panchracio Dalmatino conscenciente tibi Dobramiro patri tuo omnes vos de confinio aecclesie Sancti Proculi et vestris heredibus de una tota cartula caucionis quam vos olim cum vestris heredibus michi et meis heredibus fecistis per annum Domini millesimum centesimum quadragesimum, mense iulii, continente in ea de capitanea de meum habere libras denariorum monete Venecialis ducentas, quas debebatis per manum Aurii Danduli mittere in Corinthio. Et illud habere debebat esse in tali periculo sicut erat totum alium habere quod ibat cum illa navi. Et de Corinthio in antea debebatis ire ubicumque vobis melius visus fuisse cum meliori navi quam invenire poteratis, laborare et procertare debebatis usque ad duos annos. Prode vero inde michi dare promisistis ad racionem de quattuor quinque per annum. Cum autem pervenire debebamus ad suprascriptum terminum duorum annorum, vel tunc vos venire, vel per credentem hominem in testimonio bonorum hominum michi mittere de suprascripto Corintho debebatis cum meliori navi quam invenire poteratis, in tali periculo ut erat totum aliud habere quod illic venerat suprascriptas meas ducentas libras denariorum de capetanea cum suo prode sicut se apprehendisset ad racionem de quattuor quinque per annum. Hec omnia eo ordine et ea racione observare promisistis. Nunc [p. 1155] autem vos venientes ad suprascriptum terminum omnem veram et integram racionem inde michi fecistis de suo capitanea et prode, sive de quantocumque pertintuit in predicta caucionis cartula et per omnia et in omnibus et eciam desuper omnia inde me pleniter ex toto sanastis ac deliberastis, unde amodo in antea per omnia aput me et meis heredibus vos et vestris heredibus semper inde securi et quieti permaneatis. Et ipsa caucionis cartula vobis reddidi. Si exemplum de ea apparuerit aput me vel in alia personam hominum, semper inanis et vacua persistat sine omni vigore et robore quia nichil inde remansit unde vos amplius requirere valeam. Quod si quodcumque tempore de suprascriptis omnibus capitulis aliquid requirere temptavero per quodcumque ingenium componere promitto cum meis heredibus vobis et vestris heredibus auri libras quinque et hec securitatis cartula semper in sua firmitate permaneat.

Signus manus suprascripti Dominici Encii Maiori qui hec rogavit fieri.

+ Ego Benedictus Hencio testis subscripsi.

+ Ego Marcus Paulini testis subscripsi.

+ Ego Dominicus d’Arbole testis subscripsi.

S. T. Ego Michael Marinus presbiter et notarius complevi et roboravi.

PRESTITO A CAMBIO MARITTIMO 2. 1142, luglio, ind. V. Rialto. S. Zaccaria, busta 34 pergamene.

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo quadragesimo secundo, mense iulii, indictione quinta, Rivoalto. Manifestus sum ego quidem Dominicus Ciprianus de Dorsoduro de confinio Sancti Raphaelis cum meis heredibus quia recepi de te quidem Iohanne Mauro Bucca de confinio Sancte Marinę et tuis heredibus libras denariorum Veronensium quinquaginta, quas ego modo mecum porto in taxegio de Acres cum nave in qua ego ipse nauclerus vado. Unde perveniente me in Acres cum suprascripta nave debeam dare2 tibi vel tuo misso infra dies quindecim biçantios Saracinatos bonos auri de rege illius terrę de pesa secundum consuetudinem illius terre octoginta. Et hoc totum habere debet esse in tali periculo, quale erit ipsa navis cum toto suo habere. Et si ita non observavero omnia ut superius legitur, quod omnia in duplo dare et emendare debeam cum meis heredibus tibi et tuis heredibus de terra et casa mea et de omnibus quę modo habeo vel in antea habere visus fuero in hoc seculo. Et inde in antea caput et duplum prode laborare debeat quinque sex per annum. Signum manus suprascripti Dominici qui hec fieri rogavit.

+ Ego Petrus Centernico testis subscripsi. + Ego Dominicus Michael testis subscripsi. + Ego Raymundus presbiter et notarius et ęcclesię Sancti Geminiani plebanus complevi et roboravi.

[p. 1156] + Ego Ugo Pladuni sicut vidit in mater ita testifico in filia testis subscripsi.

+ Ego Marcus Benbo sicut vidit in mater ita testifico in filia.

+ Ego Iohannes Williari sicut audivt de mater ita testifico in filia.

S. T. Ego Raymundus presbiter et notarius et ęcclesię Sancti Geminiani plebanus hoc exemplavi eodem anno, mense, sub eadem indictione, nec minui nec ampliavi sed complevi et roboravi.

PRESTITO A CAMBIO MARITTIMO 3. 1174, settembre, ind. VIII. Alessandria d’Egitto. S. Zaccaria, busta 35 pergamene.

In nomine domini nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo septuagesimo quarto, mense septembris, indicione octava, Alexandrie. Plenam et irrevocabilem securitatem facio ego quidem Henricus Dandulus de confinio Sancti Luce cum meis heredibus tibi quidem Romano Mayrano de confinio Sancti Iohannis Evangeliste et tuis heredibus de illa manifestacionis cartula quam quondam ad Andream Dandulo de suprascripto confinio Sancti Luce fratrem meum fecisti anno Domini millesimo centesimo septuagesimo, mense iulii, indicione tercia, Rivoalto, continente in ea de bizantiis perperis auri bonis veteribus pensantibus ducentis quos de illo recepisti et apud te retinere debebas inde in antea usque ad illam Nativitatem Domini quam tunc venturam expectabamus. Cum autem ad suprascriptum terminum pervenisetis, tunc per te vel per tuum missum sibi vel suo misso dare et deliberare debebas bizantios auri perperos veteres pensantes ducentos quadraginta, sine omni occasione. Verumtamen suprascriptum habere ad presens tecum tunc portare debebas de Venecia in Constantinopolim cum nave tua, de qua tu ipse nauclerius iveras, in tali periculo esse debebat quali fuisset suprascripta navis cum alio habere quod in ea fuisset, sicut legitur in suprascripta manifestacionis cartula. Verum quia suprascriptus Andrea Dandulus frater meus talem commissionis cartulam michi fecerat, per quam michi potestatem dederat suprascriptum habere excuciendi et securitatis cartulam faciendi, sicut legitur in prefata commissionis cartula, facta anno Domini millesimo centesimo sexagesimo quarto, mense iulii, indicione septima, quam vero commissionis cartulam tibi dedi. Nunc autem, quia in pacti convenientia venisti et de quatocumque continetur in iandicta manifestacionis cartula, tam de capite quam et prode me per omnia perfecte sanasti et deliberasti amodo in antea tam de suprascripta manifestacionis cartula quam etiam et de quantocumque in ea continetur et legitur semper inde a me securus et quietus permaneas perpetuis temporibus, quia nichil inde remansit unde te amplius requirere [p. 1157] aut compellere debeam per ullum ingenium. Ipsam autem manifestacionis cartulam tibi reddidi. Si exemplum de ea apud me vellicubi apparuerit, inane et vacuum peesistat sine omni vigore et robore. Quod si quocumque tempore de suprascriptis omnibus capitulis aliquid requirere temptavero, componere promitto cum meis heredibus tibi et tuis heredibus auri libras quinque et hec securitatis cartula maneat in sua firmitate.

+ Ego Henricus Dandulo manu mea subscripsi.

+ Ego Petro Fuscareno testis subscripsi.

+ Ego Manase Badovario testis subscripsi.

S. T. Ego Andreas Sancti Cassiani presbiter et notarius complevi et roboravi.

PRESTITO A CAMBIO MARITTIMO 4. 1174, ottobre, ind. VIII. Alessandria d’Egitto. S. Zaccaria, busta 34 pergamene.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo septuagesimo quarto, mense octubris, indicione octava, Allexandrie. Plenam et irrevocabilem securitatem facimus nos quidem Iacobus Caroso de confinio Sancti Canciani et Dominicus de Rimano de confinio Sancti Pauli cum nostris heredibus, tibi namque Romano Mayrano de confinio Sancte Trinitatis nunc autem habitator in confinio Sancti Iohannis Evangeliste et tuis heredibus, de illa manifestacionis cartu’a quam tu nobis fecisti per suprascriptos annos, mense madii, indicione septima, continente in ea quod a nobis recepisti tantum de nostro habere quod tecum portare tunc debebas de Venecia in Alexandria cum tua navi, unde te intrante in suprascripta Alexandria, infra dies triginta tunc per te vel per tuum missum nobis vel nostro misso dare et deliberare debebas caricos de pipere quinque ad pensam de Venecia foris de eadem civitate Alexandrie usque ad navem sine ulla dacione ibi nos vel nostrum missum danda, et cetera ut in ea legitur. Nunc autem quia tu de quantocumque continetur in suprascripta manifestacionis cartula nos bene et perfecte ex toto apagasti et deliberasti, a modo igitur in antea semper inde securus et quietus permaneas, quia nichil inde remansit unde te amplius requirere valeamus, predictam manque manifestacionis cartulam tibi reddidimus. Si exemplum de ea apud nos vel alicubi apparuerit, inanis et vacua persistat sine omni vigore et robore. Quod si quocumque tempore de suprascriptis omnibus capitulis aliquid requirere temptaverimus, componere promittimus cum nostris heredibus tibi et tuis heredibus auri libras quinque, et hec securitatis cartula maneat in sua firmitate.

+ Ego Dominicus de Rimano manu mea subscripsi.

+ Ego Jacobus Caroso manu mea subscripsi.

+ Ego Petrus de Rimano testis subscripsi.

[p. 1158] + Ego Vitalis Cupo testis subscripsi.

S. T. Petrus Mayranus presbiter et notarius complevi et roboravi.

PRESTITO A CAMBIO MARITTIMO 5. 1180, agosto, ind. XIII. Rialto. S. Zaccaria, busta 35 pergamene.

In nomine domini nostri Ihesu Christi. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo nonagesimo, mense decembris, indicione nona, Rivoalto. Manifestum facio ego quidem Angelus Cavalario de Maioribus quia recepi cum meis heredibus a te namque Petro da Molino filio Gunçonis da Molino de confinio Sancti Eustadii et tuis heredibus tantum de tuo habere quod mecum adpresens portare debeam in taxidio de hinc ad Surum vel Achon cum navi in qua nauclerus vadit Lucas de Torcello. Et infra dies viginti postquam prius in Suro velin Achon intravero, debeam per me vel per meum missum dare et deliberare Winoto vel alio tuo misso pro tuo suprascripto habere ibidem ad Surum vel Achon perperos auri veteres pensantes viginti quinque, sine omni occasione et ullis interpositis capitulis. Verumtamen suprascriptum tuum habere debet esse in tuo tali periculo eundo ad suprascriptas partes quale fuerit suprascripta navis et illud habere quod in ea ierit in suprascripto taxidio. Hec autem que suprascripta sunt si non observavero, tunc emendare debeam cum meis heredibus tibi et tuis heredibus suprascriptum tuum habere in duplo de terris et casis meis et de omnibus que habere visus fuero in hoc seculo. Et inde in antea ipsum caput et duplum prode laborent de quinque sex per annum. Signum suprascripti Angeli qui hec rogavit fieri.

+ Ego Tribunus de Molino testis subscripsi.

+ Ego Pangrati Capello testis subscripsi.

S. T. Ego Venerandus Marinus presbiter et notarius complevi et roboravi 3.

[p. 1159] PRESTITO A CAMBIO MARITTIMO 6. 1190, novembre, ind. IX. Costantinopoli. S. Zaccaria, busta 35 pergamene.

+ In nomine domini nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo nonagesimo, mense novembris, inditione nona, Constantinopoli Plenam et inrevocabilem securitatem facimus nos quidem Stephanus Faletro de confinio Sancti Iohannis Baptiste et Philippo Iantani de confinio Sancti Iohannis Decollati cum nostris heredibus tibi namque Dominico Staniario de confinio Sancti Iohannis Ewangeliste et tuis heredibus de ipsa videlicet cautionis cartula quam tu nobis fecisti in Armiro in isto mense septembris qui nu [nc] pertransiit per suprascriptam inditionem, pro tantum de vestro habere quod tecum aducere debebas in Constantinopolim cum navi in qua nauclerus ibat Blaydinus Manolexi. Unde infra dies quindecim postquam in Constantinopolim intratus fuisses debebas per te aut per tuum missum dare et deliberare nobis vel nostro misso hic in Constantinopoli pro suprascripto nostro habere perperos auri pensantes septuaginta quinque, ut in ea legitur. Nunc autem tu de suprascriptis perperis septuaginta quinque et eciam de quantocumque continetur in suprascripta cautionis cartula nos bene et perfecte appagasti et deliberasti et deliberasti. Amodo in antea semper inde securus et quietus permaneas im perpetuum. Eandem vero cautionis cartulam tibi reddidimus. Si exemplum inde alicubi apparuerit, inane et vacuum existat per omnia. Quod si quocumque tempore de suprascriptis omnibus capitulis aliquid requirere temptaverimus, com [ponere] promittimus cum nostris heredibus tibi et tuis heredibus auri libras quinque et hec securitatis cartula in sua firmitate permaneat.

+ Ego Stefanus Faletro manu mea subscripsi.

+ Ego Filipo Iantani manu mea subscripsi.

+ Ego Martinus Aldebrando testis subscripsi.

+ Ego Dominicus Çoto testis subscripsi.

S. T. Ego Angelus Marinus presbiter et notarius complevi et roboravi.

PRESTITO A CAMBIO MARITTIMO 7.1190, dicembre, ind. IX. Rialto. S. Zaccaria, busta 34 pergamene.

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo octuagesimo, mense augusti, inditione terciadecima, Rivoalto. Manifestus sum ego quidem Guilielmo Scribano de Çebeleto, nunc habitator in confinio Sancti Iohannis Evangeliste cum meis heredibus quia recepi de te namque Romano Mayrano de eodem confinio Sancti Iohannis Evangeliste et tuis heredibus tantum de tuo habere quod ad presens mecum portare debeo ad negociandum de hinc in taxegio de Alexandria cum nave tua in qua nauclerus vadit [p. 1160] Marinus Belli. Et de Alexandria cum ipsa vel cum alia nave debeo redire in Veneciam ad muduam ipsius Pasce Resurrectionis, ita quod primum venturum expectamus per inditionem quartamdecimam, ita quod aliud taxegium mutare non debeam. Unde infra dies triginta postquam in Veneciam intravero per me vel per meum missum dare et deliberare debeam tibi vel tuo misso libras denariorum Veronensium septingentas quinquaginta, sine omni occasione. Verumtamen suprascriptum tuum habere usque ad suprascriptum terminum in tuo periculo esse debet maris et gentis, ita quod sit clarefactum. Hec autem que suprascripta sunt si non observavero, tunc omnia in duplo cum meis heredibus tibi et tuis heredibus dare et emendare debeam de terris et casis meis et de omnibus quę habere visus fuero in hoc seculo. Et inde in antea caput et duplum prode laborent de quinque sex per annum. + Ego W Secriba scrbsi.

+ Ego Ioçolino Michael testis subscripsi. + Ego Petrus Constantino testis subscripsi.

Ego Dominicus Arduynus presbiter plebanus Sancti Iohannis Evangeliste et notarius complevi et roboravi.

+ Ego Iacobus da Ponte presbiter et notarius sicut vidi in matre ita testificor in filia.

+ Ego Petrus Michael iudex vidi in matre testis sum in filia.

S. T. Ego Marcus Grilioni diaconus et notarius hoc exemplum exemplavi per suprascriptos annos Domini, mense et inditione, sicut in eius matre repperii nec auxi nec minui, complevi et roboravi.

COLLEGANZA 1. 1073, agosto, ind. XI. Rialto. S. Zaccaria, busta 34 pergamene.

+ In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno incarnacionis eiusdem Redemptoris nostri millesimo septuagesimo tercio, mense augusti, indictione undecima, Rivoalto. Accepi ego quidem Iohannes Lissado de Luprio cum meis heredibus in collegancia de te Sevasto Aurifice filio Dominici Trudimundo et tuis heredibus hoc est libras denariorum ducentas. Et ego ibidem iactavi libras denariorum centum. Et de isto habere habemus sortes duas in nave ubi nauclerus est Gosmirus da Molino. Que omnia mecum portare debeo in taxegio de Stives in iamdicta nave ubi suprascriptus Gosmirus da Molino nauclerus vadit. In tali vero placito nostraque stancia ut hoc totum laborare et procertare promitto in quo melius potuero capetanea salva. Prode vero quod inde Dominus dederit perfictam medietatem inter nos dividere debeamus sine fraude et malo ingenio. Set undecumque aliquid aquirere potuero cum toto isto habere totum in istam colleganciam iactare debeam. Et si, quod absit, a mare vel a gente super totum istud habere perditum fuerit et fuerit clarefactum, nichil inde [p. 1161] pars parti inquirere debeamus. Si autem aliquid inde remansit sicut iactavimus, ita participemus. Ista collegancia sit autem nos usque dum nostre in unum conveniunt volumptates. Quod si non observavero omnia sicut superius legitur, tunc omnia duplo caput et prode cum meis heredibus tibi et tuis heredibus dare et reddere promitto de terra et casa mea vel de omnibus que habere visus fuero in hoc seculo. Signus manus suprascripti Iohannis qui hec rogavit fieri.

+ Ego Petrus testis subscripsi.

+ Ego Laurencius testis subscripsi.

+ Ego Cosmiro testis subscripsi.

Notitia testium id est. Petrus Gossoni.

Laurencius Scutarius.

Gosmirus da Molino.

S. T. Ego Dominicus clericus et notarius complevi et roboravi.

COLLEGANZA 2. 1130, giugno, ind. VIII. Rialto. S. Zaccaria, busta 34 pergamene.

+ In nomine Domini et salvatoris nostri Ihesu Christia. Anno ab incarnacioneb eiusdemc Redemptoris nostri millesimo centesimo tricesimod, mense iunii, indicionee octava, Rivoalto. Plenam et inrevocabilem securitatem facio ego quidem Henrico Maurecenof filius Iohannis Maurecenog de confinio Domini Salvatoris cum meish heredibus vobis quidem Otoni Faletro filio quondam Faletri de confinio Sancti Pantaleonis et tuis heredibus de [una] videlicet memorialis cartulam quam tu michi [fecisti]i ubi ego iactavij bizanciosk auri perperosl bonos veteres quadraginta et tu nichil iactasti adversum me. Que omnia tecum portare debuistim in taxegio de Crete et inde in Siriamn cum nave ubi Galdinus Tincula [de]o Esulo nauclerus fuit. De Siria4 vero ubicumque tibi placuissetq. Nunc autem te revertenter de predicto taxegio iuxtam5 et veram racionemt inde michi fecisti de capite et prode et investicioneu et duplo et de quantocumque in memorialis cartula continet per omniav et in omnibus inde me deliberasti sive apagasti eciam per sacramentum. Amodo in antea perpetuis temporibus a me semper securus et quietus inde permaneas. Ipsum autem memorialis cartula vobis reddidi. Si exemplum de eo apparuerit apud me vel apud aliquem hominem, inanew et vacuum persistat sine omni vigore et robore, quia nichil inde remanserit unde te amplius requirere valeam. Quod si quocumque tempore de suprascriptis omnibus capitulis aliquid requirere temptavero, tuc componere promitto cum meis heredibus tibi et tuis heredibus auri libras quinque et hec securitatis cartula in sua maneat firmitate.

+ Ego Enricus Maurocenus manu mea subscripsi.

+ Ego Philippusx testis subscripsi.

[p. 1162] + Ego Iohannes rogatus testis subscripsi.

+ Ego Michael testis subscripsi.

Notitia testium id est. Philipoy Michael.

Iohannesz Apolenaris.

Michael Franco.

S. T. Ego Fuscarus presbiter et notarius et ecclesie Sancti Pantaleonis vicarius complevi et roboraviaa.

COLLEGANZA 3. 1132, luglio, ind. X. Rialto. S. Zaccaria, busta 34 pergamene.

+ In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo tricesimo secundo, mense iulii, indictione decima, Rivoalto. Plenam et inrevocabilem securitatem facio ego quidem Colomannus Bembo filius Aurii Bembo de confinio Domini Salvatoris cum meis heredibus tibi quidem Marino Michael de confinio Sancti Iuliani et tuis heredibus de una memorialis cartula quam tu michi fecisti in preterito anno, in mense madii, indictione nona, in Suro, de una collegancia ubi ego iactavi biçancios aureos bonos sarracinatos triginta et cantarium unum de cinamo canella minus rotula una et dimidia. Et in Suro tibi dedi predictam colleganciam et ipsos biçancios cum predicta canella tecum portasti in taxeio de Constantinopoli. Et supra ipsos triginta biçancios quantos bicancios tu venundasses ipsa canella de tuis biçanciis debuisti iactare adversum me in ipsa collegancia terciam partem, sicut per racionem evenisset et cum toto isto precio laborare et procertare debuisti. Ista collegancia debuit esse inter nos usque ad illud terminum quod tu redisses de [p. 1163] Constantinopolei, vel de aliis partibus Romanie, in terram Ierusalem et tunc michi vel meo misso istam prefatam colleganciam cum venires, dare debuisti. Et si me vel meum missum in terram Ierusalem vel in aliis partibus non invenisses, tunc usque ad unum expletum annum istud meum habere apud te retinere debuisti. Et postea, quando ego vel meus missus istam colleganciam tibi requisissemus tu michi cum recta racione michi illam reddere debuisti. Nunc autem postquam in Veneciam reversus fuisti de tota ipsa collegancia michi omnem veram et iustam racionem fecisti tam de capite quam de prode, cum tota sua investicione per omnia me apagasti et deliberasti eciam per sacramentum. Amodo in antea de quanto cumque continetur in predicta memorialis cartula semper inde securus et quietus permaneas, de qua memorialis cartula tibi reddidi una exempla testata et roborata. Ipsam memorialis cartulam matrem foris Venecia illam dimisi in eo misso quod si te invenisset illam tibi dedisset et meam colleganciam de te recepisset, quam memorialis cartulam si in mea potestate redierit ego tibi illam reddere promitto. Si vero in mea potestate non redierit ubicumque ipsa fuerit vel aparuerit vacua sine ullo vigore et robore permaneat, quia nichil inde remansit unde te amplius requirere valeam. Quod si unquam tempore de suprascriptis omnibus capitulis aliquid requirere temptavero, componere promitto cum meis heredibus tibi et tuis heredibus auri libras quinque et hec securitatis cartula maneat in sua firmitate. Ego Collomannus Bembo manu mea subscripsi.

+ Ego Ugerius Badovarius testis subscripsi.

+ Ego Bonus testis subscripsi.

+ Ego Henricus Iantani testis subscripsi.

COLLEGANZA 4. 1167, novembre, ind. I. Alessandria d’Egitto. S. Zaccaria, busta 35 pergamene.

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo sexagesimo septimo, mense novembris, indicione prima Alexandria. Accepi ego quidem Dominicus Iacobe de confinio Sancti Iacobe de Luprio cum meis heredibus in collegancia de te Romano Mairano de confinio Sancte Trinitatis de Gemino et tuis heredibus hoc sunt duas sortes de tua nave per biçcantios perperos decem et octo et alios VII et ego ibidem iactavi aversum te una mea sorte de ipsa suprascripta nave per biçantios perperos. VIIII. et alios tres et medium. Cum tota suprascripta nave et labore ad presens ire debeo ad negociandum ut melius potero de hinc in taxegio de Almiro cum suprascripta nave ubi nauclerus vadit Bartholomeus Iuliano et deinde redire debeam in Constantinopolim cum eadem nave in ista prima mudua, ita quod aliud taxidium mutare non debeam. Et infra dies quindecim postquam in Constantinopolim intravero, debeam per me vel per meum missum dare et deliberare tibi vel tuo [p. 1164] misso in Constantinopoli totum quod de suprascripta collegancia tibi advenerit de capitanea et prode, cum iusta et vera racione, sine fraude et malo ingenio, videlicet capitanea salva prode quod inde Dominus dederit per veram medietatem tecum dividere et partiri debeam sine fraude. Et undecumque aliquod cum suprascripta nave et habere acquisiero, totum in ista collegancia iactare debeam. Et si, quod absit, a mare vel a gente totum suprascriptum habere perditum fuerit ita quod sit clarefactum, nichil inde pars partim inquirere debeat. Si vero aliquid inde remanserit, sicut dedimus ita participemus. Hęc omnia que suprascripta sunt si tibi non observavero, tunc emendare debeam cum meis heredibus tibi et tuis heredibus totum suprascriptum tuum abere in duplo de terris et casis meis et de omnibus que abere visus fuero in hoc seculo et inde in antea ipsum caput et duplum prode laborare de quinque sex per annum. + Ego Dominicus Iacobe manu mea subscripsi.

+ Ego Bartholomeus Iuliano testis subscripsi.

+ Ego Iohannes Villio testis subscripsi.

S. T. Ego Dominicus Grotulo presbiter et notarius complevi et roboravi.

COLLEGANZA 5. 1190, marzo, ind. VIII. Rialto. S. Giorgio Maggiore, busta 70 (proc. 125A).

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo nonagesimo, mense marcii, inditione octava, Rivoalto. Accepi ego quidem Petrus Teupulus de confinio Sancti Hermachore cum meis heredibus in collegancia de te namque Marco Teupulo de confinio Sancti Cantiani et tuis heredibus libras denariorum Venecialium centum et ego posui in eadem collegancia adversum te alias libras denariorum Venecialium quinquaginta. Quod totum suprascriptum habere Iacobus Teupulus filius meus secum adpresens portare debet cum navi in qua nauclerus vadit Brafolus Raynaldus de hinc ad Messinam ad negociandum et procertandum ibidem et in omnibus partibus, per terram et per aquam ubicumque illi bonum apparuerit, prout melius sibi videbitur, cum suprascripta quoque navi vel cum alia et habere in mudua istius presentis estatis per suprascriptam inditionem, vel in mudua yberni prius venturi per inditionem nonam in Veneciam redire debeat. Et tunc infra dies triginta postquam in Veneciam intraverit debeat per se vel per suum missum dare et deliberare tibi aut tuo misso hic in Rivoalto totum quod de suprascripta collegancia tibi advenerit de capitanea et prode cum iusta et vera ratione sine omni fraude. Videlicet capitanea salva, prode vero quod Dominus inde dederit per veram medietatem tecum dividere et partiri debeat sine fraude. Et undecumque aliquid acquisierit cum suprascripto habere, totum in istam colleganciam iactare debeas. Et si, quod absit, a mari vel a gente suprascriptum habere perditum fuerit [p. 1165] et erit clarefactum nichil inde pars parti inquirere debeat. Si vero aliquid inde remanserit, sicut dedimus, ita participemus. Hec autem quę suprascripta sunt si non observaverit, tunc emendare debeam cum meis heredibus tibi et tuis heredibus omnia tua suprascripta in duplo de terris et casis meis et de omnibus quę habere visus fuero in hoc seculo et inde in antea ipsum caput et duplum prode laborent de quinque sex per annum. + Ego Petrus Teupulo manu mea subscripsi.

+ Ego Frugerius Paulo testis subscripsi.

+ Ego Stefanus Fuscari testis subscripsi.

S. T. Ego Andreas presbiter Sancti Cantiani et notarius complevi et roboravi.

COLLEGANZA 6. 1190, aogosto, ind. VIII. Rialto. S. Giorgio Maggiore, busta 70 (proc. 125A).

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo nonagesimo, mense augusti, inditione octava, Rivoalto. Accepi ego quidem Petrus Teupulus de confinio Sancti Iustine et tuis heredibus libras denariorum Venecialium sexaginta et ego posui ibidem adversum te alias libras denariorum Venecialium triginta, quod totum suprascriptum habere Iacobus Teupulus filius meus secum adpresens portare debet in taxegio cum ipso habere negociare et procertare debet per terram et per aquam in omnibus partibus quibuscumque illi bonum videbitur amodo in antea usque ad muduam yberni prius venturam per inditionem nonam et inde in antea usque ad unum annum completum. Et ad ipsum terminum vel antea cum suprascripto habere qualitercumque illi bonum videbitur in Veneciam redire debeat et tunc infra dies triginta postquam in Veneciam intraverit, debeat per se vel per suum missum dare et deliberare tibi aut tuo misso hic in Rivoalto totum quod de suprascripta collegancia tibi advenerit de capitanea et prode cum iusta et vera ratione, sine omni fraude, capitanea salva. Prode vero quod Dominus inde dederit per veram medietatem totum dividere et partiri debeat sine fraude et undecumque aliquid acquisierit cum suprascripto habere, totum in istam colleganciam iactare debeat. Et si quod absit a mari vel a gente suprascriptum habere perditum fuerit et erit clarefactum, nichil inde pars parti inquirere debeat. Si vero aliquid inde remanserit, sicut dedimus, ita participemus. Hec autem quę suprascripta sunt si non observaverit, tunc emendare debeam cum meis heredibus tibi et tuis heredibus omnia tua suprascripta in duplo de terris et casis meis et de omnibus quę habere visus fuero in hoc seculo. Et inde in antea ipsam capitaneam et duplum prode laborent de quinque sex per annum.

+ Ego Petrus Teupulo manu mea subscripsi.

[p. 1166] + Ego Iacobus de Equilo testis subscripsi.

+ Ego Frugerius Paulo testis subscripsi.

S. T. Ego Andreas presbiter Sancti Cantiani et notarius complevi et roboravi.

COLLEGANZA 7. 1190, agosto, ind. VIII. Rialto. S. Giorgio Maggiore, busta 70 (proc. 125A).

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo nonagesimo quinto, mense iulii, inditione terciadecima, Rivoalto. Accepi ego quidem Petrus Teupulo de confinio Sancti Hermachore cum meis heredibus in collegancia de te namque Sparvere relicte Petri de Canale de confinio Sancti Eustadii et tuis heredibus et successoribus libras denariorum venecialium centum et ego posui ibidem adversum te in eadem collegancia alias libras venecialium quinquaginta. Quod totum suprascriptum habere ad presens mecum porto in taxegio de hinc in culfu de Corintho cum navi, de qua parte habeo, in qua nauclerus vadit Marcus Scandolario. Laborare et negociari debeo cum suprascripta collegancia in Stivis et per illis partibus, per tota Catodica et Poliponiso, per terram et per aquam, prout melius potero. De suprascripto taxegio cum suprascripta navi et eadem collegancia in Veneciam redire debeam, velmittere tua suprascripta collegancia in Veneciam tibi et ad tuum nomen per credente homine, in testimonio bonorum hominum. Et tunc infra dies triginta primitus quam ego vel suprascripta collegancia in Veneciam intravero, debeam per me vel per meum missum dare et deliberare tibi aut tuo misso hic in Rivoalto totum quod de suprascripta collegancia tibi advenerit de capitanea et prode sine omni fraude, capitanea salva. Prode vero quod inde Dominus dederit per veram medietatem tecum dividere et partiri debeam sine omni fraude. Et undecumque aliquis cum suprascripto habere acquisiero, totum in ista collegancia iactare debeam. Et si, quod absit, a mare vel a gente totum suprascriptum habere perditum fuerit, ita quod sit clarefactum, nichil inde pars parti inquirere debeat. Si aliquid inde remanserit sicut dedimus, ita participemur. Hec autem omnia si non observavero, tunc emendare debeam cum meis heredibus tibi et tuis heredibus et sucessoribus omnia tua suprascripta in duplo de terris et casis meis et de omnibus que habere visus fuero in hoc seculo. Et inde in antea ipsum caput et duplum prode laborent de quinque sex per annum.

+ Ego Petrus Teupulo manu mea subscripsi.

+ Ego Iacobus Georgius testis subscripsi.

+ Ego Iacobus de Equilo testis subscripsi.

S. T. Ego Warientus Calbo presbiter et notarius complevi et roboravi.


* Avvertenza: Tutti i fondi archivistici segnalati si trovano presso l’Archivio di Stato di Venezia.

a La invocatio sematica è om.

b incarnationis.

c ++usdem.

d tric+++mo.

e inditione.

f Mauroceno.

g Mauroceno.

h ++is.

i fecisti] om.

j iact+v+.

k biçancios.

l aur+per+++.

m d+.

n Suriam.

o [de] om.

q placuisse.

r rever+++te.

t rationem.

u invistitionem.

v omnia = +++++.

w ++iane.

x Phylippus.

y Phylippo.

z Iohanne.

aa Segue la copia:

+ Ego Bonus Senior Saturninus presbiter et notarius vidi in mater testis sum in filia.

+ Ego Petrus Michael iudex vidi in matre testis sum in filia.

S. T. Ego Warientus Calbo presbiter et notarius hoc exemplum exemplavi stante anno Domini millesimo centesimo octuagesimo primo, mense iupii.

***

1 Annis in sopralinea.

2 Dare in sopralinea.

3 Segue la copia:

+ Ego Andreas presbiter Sancti Cantiani et notarius sicut vidi in matre ita testis in filia.

+ Ego Petrus Michael iudex ut vidi in matre yestis sum in filia.

S. T. Ego Venerandus Marinus presbiter et notarius complevi et roboravi hoc exemplum eodem suprascripto anno, mense ianuarii, inditione suprascripta, in quo nec minui nec addidi de hoc quod in eius matre repperii.

4 Suria.

5 iuxstam.