École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Emptio cuiusdam vinee apud Domnummartinum de consensu Petri comitis.

Emptio cuiusdam vinee apud Domnummartinum de consensu Petri comitis.

Le prieur Aimar achète, avec le consentement de Pierre, comte de Dammartin, une vigne située dans la terre d'Hugues, fils de Rohard, laquelle vigne est dite la Moruelle (?) à Roger, marchand de Dammartin, moyennant 15 sols de monnaie Meldoise.

Fait à Dammartin, témoins : Lambert, prévôt ; Baudouin le Coq ; Gautier de Mitry, de « Mintreio » ; Jean de Rouvres ; Eudes du Breuil ; Raoul, haubergier ; Robert Serpe, etc.

Du côté de Roger : Albert, son frère ; Adam, le Sueur etc. Hermentrude, fille de Roger, « qui ne put être présente à cette vente, parce qu'alors elle demeurait à Senlis, à la porte de la cité », approuva ce contrat, ce dont furent témoins : Oudart d'Acy, etc.

  • A Original. Arch. dép. Oise, H 2534.
  • B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 91.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus atque futuris sit notum atque manifestum quod monachi Cluniacenses apud Sanctum Lupum de Escerente commanentes, annuente Domino Petro comite de Domno Martino31, emerunt quandam vineam in terra Hugonis filii Rohardi sitam, que dicitur Moruello, a Rotgerio mercatore de Domno Martino, quindecim libris Meldensis monete, uxore ejusdem Rotgerii Tetgarde laudante et filio eius Lamberto, ac filiabus Adela et Wandelgarde. Hanc emptionem atque pactionem egit domnus Ademarus prior32 qui tunc precipiente domno Hugone21Cluniacensium abbate, curam atque providentiam ejusdem obedientie gerebat. Et ut hoc ratum et firmum ac per succedentia tempora stabile permaneret et inconvulsum ad memoriam posterorum, ut mos est, litteris est traditum.

Acta sunt hec apud Domnum Martinum . Sic testimonio multorum virorum : Lamberti prepositi33 ; Balduini cocci34 ; Walterii de Mintreio35 ; Joannis de Ruvris36 ; Galberti granetarii37 et filii eius Balduini ; Fulconis pistoris ; Raimbaldi panetarii ; Hermerii camerarii ; Wrsi prepositi ; Fulconis maioris38 ; Godefridi foristarii39 ; Oddonis de Brolio40 ; Radulfi ausbergarii41 ; Rotberti Sarpe. Ex sua parte : Alberti fratris ejus : Adam sutoris42 ; Odardi filii Fulcherii.

Hermentrudis vero filia ejus huic emptioni presens interesse non potuit, que tunc Silvanecti morabatur in porta ejusdem civitatis ; suadente patre, coram multis prefatam emptionem atque venditionem laudavit. Ingelranno fratre Gandri ; Odardo de Aceio43 ; Rotberto filio Alreie ; Bernoardo filio Seiranni ; Godefrido Foristario ; Odardo de Brolio.