École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta Drogonis de gardino quod dedit apud Domnum Martinum.

Carta Drogonis de gardino quod dedit apud Domnum Martinum.

Pétronille, veuve de Dreux, fils d'Adam, a donné la moitié de son jardin de Dammartin, au lieu dit « Momicurtis » Momicourt. Ont approuvé : ses enfants Foulques et Payen.

Témoins : Hugues, comte de Dammartin ; Eudes, fils d'Eudes de Vézelay ; Robert, sénéchal ; Ansoult Pinzons, gendre de Dreux ; Hugues de Caix ; Hugues, fils de Rohard ; Bourdin, fils de Gislebert.

  • A Original. Arch. dép. Oise, H 2534.
  • B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 51.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

Bonus et utilis atque jam olim a patribus traditus in sancta Ecclesia mos inolevit ut, quicumque eam in bonis suis heredem facere velint, hoc scripto testibusque adhibitis propter pacis caritatisque vinculum cum posteris retinendum confirmari precipiant. Unde nos quoque pro modulo nostro vestigia patrum sequentes Ste Ecclesie filiis notificare volumus quod Petronilla uxor Drogonis filii Adam, pro remedio anime ejusdem viri sui jam defuncti et sue suorumque filiorum et filiarum atque parentum, medietatem gardini sui quod apud Castrum Domni Martini extra ipsum oppidum in loco videlicet qui dicitur Momicurtis92 ipse propriis manibus suis plantaverat, coluerat, multis arboribus consiverat, atque diligenter clauserat, devota mulier pia et devota Ecclesie Sti Lupi de Hescerento et monachis Clugniacensibus ibidem Deo militantibus, quorum jam societatem et beneficium postulaverant et acceperant, obtulit et insuper arpennum terre addidit extra ipsum gardinum ubi hospes et custos ipsius gardini domum suam facere posset ubi laboret unde vivere posset. Quapropter hanc donationem annuentibus filiis eius Fulcone et Pagano literis coram testibus confirmari voluit, ne aliquis deinceps de posteritate eorum supra dicte Ecclesie aliquam calumniam inde inferre præsumeret.

Huius rei testes sunt : Hugo comes de Domno Martino93, Oddo filius Oddonis de Virzilio83. Robertus dapifer94, Ansculfus Pinzons, gener ipsius Drogonis, Hugo de Casiis, Hugo filius Rohardi, Burdinus filius Gisleberti