École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta Dni Roberti de Conti de Campiparle suœ terrœ

Carta Dni Roberti de Conti de Campiparle suœ terrœ

Robert de Conti et Jean, son neveu, abandonnent leur droit de champart sur une terre qui fut à Baudoin Cordelé.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 56.
  • C Bibl. nat. de France, Moreau 104, p. 43.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

Sciant omnes tam præsentes quam futuri quod ego Robertus de Conti388 et Johannes nepos meus, filius Manasseri de Conti, pro salute animarum nostrarum omniumque antecessorum nostrorum dedimus et concessimus in elemosinam ecclesiæ Sti Lupi de Hescerento campipartem nostram de terra quæ fuit Balduini Cordele quam Nicolaus de Conteville438 excolit.

Hujus rei testes sunt : Albericus de Qeneel389 et Galo filius dni Roberti et Petrus Bequet de Biauvez390, Galterius Lecat de Bulles439 et ex parte monachorum Petrus, subprior, Oddo præpositus, Oddo cellerarius, Joannes armarius,Garnerius de Biauvez, Lambertus pelliparius (lxxxv), Bernerius coqus, Laurentius filius Lamberti, Oddo elemosinarius et multi alii qui interfuerunt. Et ut ratum et inconcussum permaneat, sigillorum nostrorum.... corroboravimus.

Prædictum equidem Robertum de querela quæ inter nos et ipsum versabatur de terra quam Albericus de Pensorelle440 nostram esse affirmabat, quantum ad nos pertinet, ipsum in pace dimittimus. Anno ab incarnatione Domini Mo ducentesimo secundo.