École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Donum Oddonis Apri de nemore quod dicitur Sagitta.

Omnibus in Christo fidelibus sit notum quod Oddo Aper281, ad finem vite veniens monachos Ecclesie Sti Lupi mandavit eorumque monachus effectus Deo et Apostolis Petro et Paulo et eidem Ecclesie contulit in elemosynam nemus quod Sagitta282 dicitur et decimam que est apud Orchosiam inter dumeta, cum quatuor arpennis terre sitis in eadem villa et servos et ancillas, totam scilicet progeniem Aremburgis que de Guvisis venit Prisseium, concedentibus hoc atque laudantibus uxore sua Matilde et filiis suis Petro et Philippo et filia sua Hisabel.

Hujus rei testes fuerunt ex parte illius : Henricus prepositus de Lusarchis ; Oselbertus frater ejus ; Ingelbertus major predicti Oddonis. Ex parte monachorum : Lambertus prepositus283 ; Herbertus famulus ; Oddo marascalcus ; Bernardus et Arnulfus famuli.