École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Conventio inter monachos Sti Lupi et illos Stæ Margaritæ pro decima de Fresneel.

Conventio inter monachos Sti Lupi et illos Stæ Margaritæ pro decima de Fresneel.

Convention entre Guifroi, prieur et les religieux de Sainte-Marguerite d'Elincourt, d'une part, et le prieuré de S. Leu d'Esserent, d'autre part, au sujet de la dîme de Grand-Fresnoy dont les prieurés susdits possédaient chacun la moitié... Cette convention fut faite par l'arbitrage de l'abbé de Cluny et d'Henri, évêque de Winchester.

  • A Original. Arch. dép. Oise, H 2536.
  • B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 14.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

Antiquis et sapientibus viris utile visum est rerum suarum commutationes sive ad censum accommodationes, ne in posterum superstites latere queat, stilo memorieque commendare. Omnibus igitur Ste Religionis cultoribus notificamus quod ego Wiffredus prior Ste Margarite332, nosterque conventus medietatem unius decime quam apud Fresneel333 prior de Ascerento et nos habemus, a priore et a conventu suo ad censum accepi, reddens eis annuatim iiii modios pro ipsa parte predicta, ii modios frumenti et ii avene de eadem amnona non mutata ad mensuram Franserie, firma conventione.

Que conventio facta est per manum dni abbatis Cluniacensis et dniHenriciWintoniensis334 Episcopi in conditione quatinus, si non reddidero ei prefatum censum ad integrum, monachi Sti Lupi ad supradictam decimam velut ad possessionem suam sine calumpnia revertantur.