École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Donum Adalaidis uxoris Dni Alberici Pagani de Marloto.

Notum sit omnibus in Xpo credentibus quod medietatem monnete de Hescerens quam Albericus qui alio nomine vocabatur Paganus de Marlo61 sic retinuerat ut solummodo in vita sua uxor illius Adalaidis eam haberet de cujus extiterat dote ; illam medietatem postea ipsa Adalaidis Deo et beato Petro atque sancto Lupo monachisque in eorum Ecclesia servientibus ita dimisit atque concessit, ut sic in vita sua monnetam ex integro possiderent monachi, sicut ex dono mariti sui post obitum ipsius erant possessuri.

Huius dimissionis seu concessionis testes fuerunt ex parte Adalaidis : Adam Aculeus72, Symon frater Heldoini, et Hugo filius Heldoini, et Radulphus, dapifer eius. Ex parte vero monachorum : Guillelmus de Cramisiaco73 ; Petrus Aculeus ; Hugo de Montistera74 ; Lambertus prepositus, et Valterius filius eius75 ; et famuli Hugo et Oddo.