École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Conventio inter monachos sancti Lupi et Drogonem de Moi ratione decimarum apud Cramesiacum.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ad notitiam fidelium presentium et futurorum volumus pervenire quemdam conventum qui factus est inter monachos beati Lupi de Hescerento et Drogonem de Moi187, et Hugonem avunculum ejus. Monachi namque habebant apud Cramesiacum decimam in terra domini Petri Aculei in eleemosyna sibi traditam. Prædicti vero Drogo et Hugo habebant decimam duorum vigerum in cultura quæ vocatur ad Spinam. Igitur Drogo et Hugo dederunt decimam quam habebant in cultura et monachi concesserunt illis decimam quam habebant apud Cramesy tali pacto ut unoquoque anno dimidium modium frumenti et dimidium avenæ monachis persolvant. Si vero præfati conventum istum tenere noluerint, ad monachos rediet decima de Cramesiaco, et illam de cultura in elemosyna possidebunt. Factum est hoc assensu domini Petri Aculei72 qui et testis hujus rei est et Radulfus de Praheriis171 et Bernardus famulus. Carta autem ista bis in uno pargamino sic habetur ut monachi suam habeant et jam dicti Drogo et Hugo aliam custodiant et chirografum per medium scinda T V R188.