École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » De elemosina Domini Fulconis presbyteri

De elemosina Domini Fulconis presbyteri

Foulques, prêtre, qui fut lépreux, donna à la fin de sa vie tout ce qu'il possédait... En retour, le Prieuré concède à son frère Hervé cette aumône à la charge de deux mines de moisson, etc.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 80.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

Sciant universi præsentes et futuri quod donnus Fulcho presbyter qui fuit leprosus537 ad finem veniens dedit Deo et Ecclesiæ Sti Lupi de Hescerento in elemosyna partem rerum suarum et, ne posteris libera facultas super hoc reclamandi daretur, sub testimonio illorum qui adfuerunt prædictam elemosinam sicuti facta fuit, memoriæ literarum tradere curavimus. Dedit igitur prædictus Fulcho partem suam omnem quam habebat in domo cum omnibus apprenditiis suis. Dedit etiam Ve sextarios vini, et partem quamdam terræ quæ est sita ad Aubengni538, et aliam partem ad Spinam, et partem ad profundam Margellam, et aliam partem ad Beteinmunt, partem etiam in una dicta terra ad XXXa vias, et aliam partem in campo de Houdeier, et aliam partem ad Vaucel. Hæc omnia sicut descripta sunt, dedit Deo et Ecclesiæ Sti Lupi.

Prior vero ejusdem loci assensu capituli sui, rogatu vero et petitione prædicti Fulchonis dedit et concessit Herveo fratri suo prædictam elemosinam sub tali conditione, ut omni anno censum exinde super memoratis cunctis partibus duas minas segetis, unam frumenti et aliam avenæ et VI sextarios vini, hoc quamdiu bene reddiderit. Quod si censum reddere noluerit, Ecclesia beati Lupi prædictam elemosinam cui voluerit dabit. Herveus vero prædictus non poterit per partes dividere jam dictam elemosinam sed uni ex suis heredibus totam elemosinam ex integro dabit.

Hujus rei testes fuerunt, et interfuerunt Gaulterius præpositus, Fulcho de Bussi539, Lambertus pistor, Odelinus filius præpositi.