École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta Duranni de Tiverniaco de pratis in præria Montis Tharæ sitis.

Carta Duranni de Tiverniaco de pratis in præria Montis Tharæ sitis.

Durand de Tiverny et Adélaïde, sa femme, ont donné six arpents de prés sis à la prairie de Montataire, à la condition d'être ensépulturés au prieuré...

  • A Original. Arch. dép. Oise, H 2548.
  • B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 55.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

Notum sit presentibus et futuris quod Durannus de Tiverniaco76 et uxor eius Adalaidis pro remedio animarum suarum dederunt Deo et beatis Apostolis Petro et Paulo atque Sto Lupo, monachisque in eorum Ecclesia Deo servientibus vi arpennos pratorum in praeria Montis Thare49 positos post obitum eorum, ita tamen quod, quandiu ambo viverent, pro investitura pratorum per singulos annos duodecim nummos monachis darent ; cum vero aliquis eorum moreretur, monachi fraterne ad sepulturam susciperent et apud Deum missis, orationibus et psalmis eum juvarent, ac postea pratorum medietatem possiderent. Simili autem modo, cum alterius obitus adveniret, per omnia sicut supra descriptum est, de ipso agerent, et tunc demum ex integro prata, scilicet vi arpenni, sicut in vita eorum fuerat ordinatum, venirent ad dominium monachorum.

Hujus doni testes extiterunt ex parte Duranni et uxoris eius : Rogerius Romestans77 et Benignus de Tiverniaco. Ex parte vero monachorum : Hursus prepositus33, Fulcho major38 et Vuigerius78.