École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta Hilberti militis de medietate cujusdam molendini apud Cramesiacum siti.

Omnibus Christianis sit manifestum quod Hilbertus miles, filiusNevelonis95, sua annuente conjuge et liberis ejus, tradidit Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et sancto Lupo et monachis Sti Petri Cluniacensis quandam partem molendini, scilicet medietatem suæ partis apud Cramesium96, et extra plurima beneficia quæ semper nobis conferebat, apud Escerentem terræ jugerum nobis concessit. Hii sunt testes : Oddo de Atrio ; Fulcoi major ; Ursus præpositus.