École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta Drogonis de Monciaco de non solvendo thelonio neque traverso in tota terra sua.

Carta Drogonis de Monciaco de non solvendo thelonio neque traverso in tota terra sua.

Dreux de Mouchy confirme, en présence du vicomte Gilduin, la donation que son père Dreux avait faite au Prieuré, du tonlieu et du travers sur toute sa terre. En outre, il restitue deux sœurs d'Eudes de Laigneville.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 64.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

In χρι nomine Ego Drogo226Monciacensis castelli dominus notum fieri volo tam futuris quam præsentibus quod Drogo, venerandæ memoriæ pater meus, monasterio beati Lupi de Hescerento in elemosina dedit et concessit pro remedio animæ suæ et antecessorum suorum quatinus de propriis ejusdem monasterii rebus in tota terra ipsius neque theloneum neque traversum nullaque alia omnino consuetudo solveretur. Quia vero religiosorum virorum orationibus bonum est communicare, idipsum præfato monasterio concedente Basilia uxore mea pro remedio animæ meæ atque ipsius ex parte mea dono, concedo, et ne ab aliquo posterorum nostrorum aliquando valeat infringi vel perturbari, scriptum hoc in stabilitatis testimonium inde factum approbo et confirmo, et sigilli mei impressione munio, præsentibus testibus quorum nomina subscribuntur : Guilduinus227 vicecomes ; Guillelmus de Busseria228 ; Gauterius Carpentarius ; Robertus de Turre ; Matheus armiger, nepos dni Ansoldi229 ; Hugo canonicus de Monciaco230.

Præterea duas mulieres sorores Odonis de Lainivilla231 in terra mea commanentes quas, ut monachi asserebant, injuste usurpaveram, quia ex elemosina Petri filii Freesendis232 ad ecclesiam pertinebant, tam ipsas quam progenies earum ex calumnia illa absolvo, solutaque et libere consentiente Basilia uxore mea, ecclesiæ Sancti Lupi in elemosina concedo, videntibus præscriptis testibus et cæteris quorum nomina placuit annotari : Tebaudus archidiaconus233 ; Adam castellanus140 ; Ansculfus de Lis234 ; Gauterus, filius Eufemlæ de Delorio235 ; Radulfus filius Radulfi Rufi Belvacensis, cum aliis.