École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Octobre 1224

Permission accordée au prieuré par Jean d'Acy, chevalier, et Eustache, son fils, de posséder ce qu'ils ont reçu en don ou acquis dans son fief. Fait à S. Leu, au temps du prieur Nicolas.

  • A Original. Arch. dép. Oise, H 2568.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

Ego Johannes miles de Aaco [Aceio]467 omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod ego assensu et voluntate Eustachii filii mei dedi et concessi ob remedium anime mee et omnium antecessorum meorum, ut quidquid ecclesie beati Lupi de Hescerento apud Wirmes462 largitum est in elemosinam, et omnia que dicta ecclesia in eadem villa adquisivit que de meo feodo sunt, libere et quiete et sine contradictione, salvo censu meo annuo, sepedicta ecclesia in perpetuum possideat. Concessi etiam ei apud Wirmes, domum quam in meo feodo sitam adquisierunt eodem tenore in perpetuum possidendam.

Que ut perpetue stabilitatis robur obtineant, presentem cartulam sigilli mei impressione premunitam prenominate ecclesie dedi in testimonium et munimen.

Actum apud S. Lupum tempore Nicolai prioris, .