École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta Domini Petri de Domno Martino comite qui dedit quatuor modios frumenti in molendino de Hermenaldi Villa.

Deus omnipotens, misericors et clemens, sciens humanam fragilitatem propter lapsum primi hominis ad peccatum pronam esse et labilem, constituit ut divites et nobiles seculi helemosinis delicta sua redimerent, dicente Scriptura quoniam, sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina peccatis resistit, et elemosina a morte liberat et non permittit animam ire in tenebras ; et in Evangelio Dominus : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Unde notum fieri tam presentis quam futuri temporis Christianis volumus quod Petrus de Domno Martino comes apud Rosnacum79 castellum quod est situm in Campania, captus infirmitate, mandavit monachis de Escerens, videlicet Ademaro priori32 ceterisque fratribus ut ad eum de ipsis aliquem velocius dirigeret et cum quo duce dum viveret, loqui posset.

Quod nos audientes statim fratrem Briccium80 utpote sibi notissimum cum magna festinatione ad illum misimus : quem, Deo gratias, ad se venientem valde lætus et ac si sanus effectus vidit eique confessionem peccatorum suorum devotissime fecit, et pro remedio animæ suæ Ecclesiæ nostræ unoquoque anno in perpetuum quatuor frumenti modios parisienses, in molendino de Hermenaldi villa81 dedit atque apud castellum Bullas82 super decem frumenti modios quos pater suus Hugo comes, monachus noster, ipso Petro laudante31, loco nostro tradiderat, quidquid ad ipsum de campiparte ex qualibet fruge, scilicet annone vel leguminis pertinebat, similiter supradictæ Ecclesiæ donavit.

Testibus istis : Gaufrido filio Oddonis de Virzilio83 et Burdino filio Gisleberti de Domno Martino atque Burdino, eiusdem comitis armigero, et Drogone coco.

Cumque omnia jure et ut competebat confirmasset, nimio animi fervore a nobis postulavit ut juxta patrem suum atque fratrem [matrem] apud Sanctum Lupum de Escerente habere sepulturam mereretur ; quod Christo propitio, cum magno labore ac difficultate a nobis completum est.

Postea vero quam eum ex more sepelivimus84, ad comitissam Domni Martini Eustachiam nomine, uxorem defuncti filiique eius matrem85, rem per ordinem atque testamentum quod vir suus fecerat, retulimus, quod ipsa cum principalibus eiusdem castri viris laudavit atque confirmavit, communi quoque suorum consilio statuit ut a festivitate jam dicti molendini annuatim tandiu molituram habeamus quousque ad supra scriptam mensuram. Testibus istis : Radulfo filio Oilardi86, Rorico filio Rorici de Lusarchiis87, Adam vicecomite88, Petro filio Galterii89, Herberto filio Simonis71, Hugone de Tiliis90, Lamberto preposito75, Varnerio Marescalco91.