École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta Agnetis de Calferiaco de tribus modiis vini et dimidio.

Universis sanctæ Ecclesiæ filiis notum sit quod Agnes uxor Oddonis de Calferiaco395 de suo maritali in elemosinam ecclesiæ Sti Lupi de Escerento dedit tres modios vini et dimidium et medietatem unius torcularis apud Calferiacum. Hanc autem elemosinam concessit supradictæ Ecclesiæ Matheus de Monte Morenciaco218 et authoritate sui sigilli confirmavit in presentia domni Theobaudi abbatis Pontesiensis396 et Odonis prioris Sti Victoris et Gauterii archidiaconi Pontisaræ et Duranni presbiteri Sti Martini et Ingelranni militis de Taverneio397 et Rainardi prepositi, si ipsi hæredes hoc concesserint ad quos feodum pertinet.