École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta dni Joannis de Credulio de mediate decimœ de Tiverniaco.

Notum sit omnibus præsentibus et futuris quoniam Joannes de Credulio242 contulit Deo et Sto Petro de Cluniaco monachisque in ecclesia beati Lupi commorantibus medietatem decimæ quam habebat in villa de Tyverniaco, hoc ipsum laudante Miota243 matre ipsius et Bartholomeo fratre ejus, ea scilicet ratione ut medietatem haberent deinceps ex illo tempore, reliquam vero medietatem post obitum jam dictæ Miotæ.

Hujus rei ex ipsorum parte testes fuerunt : Anselmus cognomento Baatus240 et Odoardus qui vocatur Nifflardus113. Ex parte autem monachorum testes sunt : Gilebertus de Tilleel105 et Nicolaus filius Vualonis de Escerente.

Postea vero Anselmus frater prædicti Joannis cum quadam vice cum filio suo Vuidone244 ad eamdem ecclesiam venisset et in beneficio ecclesiæ receptus fuisset, quod fratres ipsius et mater fecerant benigne cum filio concessit.

Rei testes fuerunt ex ipsius parte : Archimbaldus miles de Credulio, et Stefhanus ex eodem castro245. Ex parte vero monachorum : Lambertus præpositus, Arbertus etiam et Arnulfus famuli.