École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Cartulaire. Esserent. Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d’Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, Société historique du Vexin, 1900-1901, 210 pages.

In nomine...

H[enricus]331... Cinqueux348... Census hujus vinee trium solidorum erat et monachis beati Lupi et LetoldoCreduliensi militi reddebatur. Pro furca vero que debebatur in prato, pro corveis, et sacco et hujusmodi consuetudinibus reddebatur eisdem quatuor nummi et obolum. Dicebant autem monachi et Letoldus in eadem vinea debere esse hospitem unde talionem haberent et omnem justitiam ; sed quia clericorum honestati hujusmodi consuetudines solvere honori non est, expetiit ab eis ut super hoc suo provideret ordini. Convenerunt igitur et sic ejus condescenderunt petitioni ut pro censu prenominato, et furca, et corveis, et sacco, et talione, et hostisia et pro omni consuetudine quatuor solidos Parisiensis monete eis reddat, quibus persolutis, in nullo amplius eis respondeat et se de hoc censu forifecerit, lege census persoluta, libere, sicut ante, vineam possidebit. Hac igitur compositione quatuor solidos duntaxat solvet monachis et Letoldo et sic ab omni censu alio et ab omni alia consuetudine et justitia predictus Stephanus349 cum successoribus emancipatus erit.

Ut autem, sicut prælibatum est, hæc actio firma sit, hanc confirmavit Haimarus263, prior beati Lupi cum toto capitulo sigilli sui privilegio et Letoldus cum uxore sua Huldeardi et eorum filia Adhelidi concessit. Defuncto autem Letoldo, uxor ejus Huldeardis Joanni de Maldestore350 nupsit.