École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta Dni Hugonis Comitis Cestrensis de exemptione Ecclesiœ Sti Lupi de Ascerento.

In nomine Stæ et individuæ Trinitatis, Amen. Universis catholicæ Matris Ecclesiæ filiis tam presentibus quam futuris notificetur quod Hugo comes Cestrensis269 contulit et concessit Ecclesiæ beati Lupi et monachis in ea Deo servientibus, ut animalia propria sine alicujus muneris exactione in pascuis Montis Tharæ jure perpetuo libere irent ; et absque prorsus omni contradictione ibidem pascerent. Prædictam quoque Ecclesiam tam idem dominus Cestrensis quam Hugo Claromontensis et Margarita uxor ejus ab omnibus consuetudinibus quæ ad castrum Claromontis, Credulii, Gornaci270, Lusarchiarum, sive quæ ad villam Montis Tharœ vel ad totam reliquam terram quæ juris sui erat pertinebant, liberam fecerunt, et theloneis et vectigalibus tam per aquam quam per terram et a cunctis prorsus inquietudinibus et exactionibus quietam et liberam in perpetuum statuerunt. Annis igitur et diebus plurimis Ecclesia beati Lupi libertatis suæ possessionem inconcussam et illibatam conservavit.

Cum Rainaldus comes domum Montis Tharœ muris et ædificiis circumvallaret271, surrexerunt quidam asserentes prædicti loci fratres plaustrum plancis onustum per singulos annos ad opus pontis Montis Tharœ debere. Cujus controversiæ causa diu inter comitem monachosque agitata tandem a prudentibus viris qui ad constitutionem causæ ex utraque parte convenerant, definitum est quatinus duorum hominum legalium testimonio per juramentum confirmato, libertas ecclesiæ probaretur nec ulterius jure suo privaretur. Factis igitur ab Oddone majore et Oddone Bubulco272 coram comite juramentis, cupiens idem comes omnium beneficiorum prædictæ Ecclesiæ se fore participem, tam illam quam supra scripsimus quam cæteras omnes consuetudines et elemosinas quæ ab antecessoribus vel hominibus suis collatæ et concessæ erant, ipse pariter contulit et concessit, annuente uxore ejus Clementia et filiis ejus Guidone et Rainaldo273.

Ut autem presentis cartulæ pagina in perpetuum inviolata permaneat, eam sigilli sui authoritate munivit et virorum illustrium qui affuerunt attestationibus et subscriptionibus corroboravit, istorum scilicet : Radulfi capellani Comitis ; Ansoldi dapiferi ; Petri de Pratis ; Josberti fratris ejus268 ; Rainaldi de Villaribus274 ; Guernonis majoris de Monthethara275 ; Guidonis filii Oiardi ; Oddonis majoris ; Oddonis Bubulci.