École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » De anniversario Dne Hadalaidis de Claromonte.

Noverint presentes et futuri quod Hadalaidis206, filia Hugonis de Claromonte, scilicet uxor Gisleberti de Anglia207 in ecclesia beati Lupi anniversarium suum comparavit et, sicut subnotatum est, de censu suo in terris, in vineis, in hominibus misit : In vineis de Tarigniaco208, et in tribus hospitibus, et in torculari quinquaginta solidos Belvacensium misit ; in vineis Hemeline uxoris Bencelini Ruffi209 quinquaginta solidos Belvacensium ; in tercia parte decime Aurenniaci210 quatuor libras ; in terra Nicholai juxta marleriam viginti solidos ; in servis, in ancillis Prissiaci114 viginti solidos. Hoc autem anniversarium ab Ademaro priore et a toto conventu ita statutum est ut quemadmodum anniversaria patris sui Hugonis et matris sue Margarite211 fiunt, sic et istud fiat. Refectio vero fratrum212 de censu virorum et mulierum Prissiaci a toto capitulo est statuta.