École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta Dni Anselli de Insula de franchisia et omni exactione.

Carta Dni Anselli de Insula de franchisia et omni exactione.

Anseau de l'Isle Adam, avec le consentement de sa femme Mabilie et de ses fils Adam et Thibaut, accorde au Prieuré la franchise de toute coutume et exaction.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 89.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

In nomine Stæ et individuæ Trinitatis, Amen. Notum sit presentibus et futuris quod Ansellus de Insula, de consensu et voluntate uxoris illius Mabillæ filiorumque suorum Adæ atque Theobaldi260, concessit ecclesiæ beati Lupi de Escerento et monachis ibidem Deo servientibus ut quæcumque vel ipsi vel ipsorum famuli ad usum sive ad opus prædictorum fratrum per castrum illius unda fluminis famulante deportarent, ab omni consuetudine et exactione liberi pertransirent. Et quia ratum et inconcussum esse voluit quod fecerat, literarum apicibus cum chirographo ad posterorum memoriam tradi præcepit partemque chirographi supradictis monachis dedit, reliquam vero in ecclesia beatæ Mariæ de Insula monachis custodiendam tradidit.

Hujus rei testes sunt : Fulco prior de Insula qui hæc jussu domini Anselli descripsit ; Vuillelmus sacrista ; Giroldus canonicus ; Herbertus de Percheio261 ; Hugo de Insula ; Gaszo de Nogento262 ; Hugo de Gornaio221 ; Radulfus de Bulis82. Hoc autem factum est 263.