École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Avril 1240

Vente, par Pierre d'Orcheu, « de Orchex », et Aveline, sa femme, au prieuré de Saint-Leu-d'Esserent, d'une masure, sise à Orcheu, contiguë à la maison du prieuré de Saint-Leu, moyennant 9 livres parisis.

  • A Original. Arch. dép. Oise, H 2555 (La languette de parchemin qui est engagée dans la feuille de la charte, porte un sceau rond et petit avec cette légende † SILVANI).
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

Officialis Silvanectensis universis presentes litteras inspecturis salutem in Dno. Noveritis quod Petrus de Orchex506 et Avelina uxor sua in nostra presencia constituti recognoverunt se vendidisse ecclesie Sci Lupi de Escerento Belvacensis dyocesis quandam masuram sitam apud Orchex contiguam domui dicte ecclesie pro novem libris paris. de quibus recognoverunt coram nobis sibi fuisse a dicta ecclesia plenarie satisfactum. Dicta vero Avelina quicquid juris habebat vel habere poterat in dicta masura ratione dotis aut quocumque alio modo, dicte ecclesie spontanea voluntate coram nobis quittavit in perpetuum et absolute. Et fiduciaverunt in manu nostra predicti Petrus et Avelina quod contra hanc venditionem et quittationem per se vel per alios de cetero non venient, immo dicte ecclesie garandiam legitimam contra omnes portabunt.

In cujus rei testimonium presentes litteras ad petitionem dictorum Petri et Aveline sigillo curie Silvanectensis fecimus communiri.

Datum .