École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta Dni Rorici de Domno Martino qui factus monachus apud Stum Lupum, dedit unum modium bladi iu suo molendino apud Lusarchias.

Carta Dni Rorici de Domno Martino qui factus monachus apud Stum Lupum, dedit unum modium bladi iu suo molendino apud Lusarchias.

Reri de Dammartin donne au prieuré un muid de froment à prendre sur son moulin de l'étang de Luzarches. Cette donation, qu'il fait « en prenant l'habit monastique à la fin de sa vie », est approuvée par Pétronille, sa femme et Guillaume, leur fils. Témoins du côté de Reri : Ilbert, doyen de Senlis, Reri d'Andilly, « de Andrilleio ».

  • A Original. Arch. dép. Oise, H 2434.
  • B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 94.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

Omnibus Ste Ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notificetur quod dominus Roricus de Domno Martino337 ad extrema vite sue perveniens, in ecclesia beati Lupi de Hescerento monachus factus est. Ipse autem pro sua suorumque parentum et antecessorum salute contulit Domino predicteque beati Lupi ecclesie unoquoque anno unum modium parisiacum frumenti in molendino suo de Stagno apud Lusarchias87.

Hoc vero donum laudaverunt atque concesserunt uxor ejus Petronilla et filius ejus Willelmus. Hujus doni ex parte domini Rorici testes fuerunt : Ilbertus decanus Silvanectensis338 et Roricus de Andrilleio257. Ex parte vero monachorum : Lambertus prepositus, Herbertus famulus, Oddo Marascalcus et alii multi.