École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » De dono Dominorum Castri Buglensis.

De dono Dominorum Castri Buglensis.

Donation d'une maison à Bulles et d'une femme nommée Geneviève, en échange d'une autre au même lieu.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 71.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

Quoniam dignum et utile fore haud dubitatur stili officio res gestas prescribere, autenticum esse decrevimus elemosinas quas circunquaque nobis adjacentes pro redemptione animarum suarum, Ecclesiæ Sti Lupi tribuunt, scripto commendare memoriæ, ut notum fieret tam posteris quam presentibus hominibus qualiter L. et R. domini castri Bugliencis441 inter cætera domum cujusdam mulieris, Geneveva nomine, Ecclesiæ Sti Lupi liberam sine omni redditu concesserunt perpetuo. Propter quam vero domum prior Sti Lupi aream cujusdam domus quam habebat Buglis, liberam prædictis Dominis scilicet L. et R. dedit.

Quod quidem ut ratum et inviolatum perpetuo teneretur, hanc cartam impressione sui sigilli muniri præceperunt.

Hujus autem concessionis testes fuerunt Droguo dapifer442 ; Ivo ; Haslera ; Aubertus Sti Justi443 ; Bartholomeus, prior Bugliacus444 ; Ivo monachus ; Guillelmus qui hanc scripsit cartulam ; Girardus clericus.