École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Conventio inter monachos de Sto Lupo et Hildeardim de Angi, ratione unius molendini etc. apud Angi.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, Amen. Ad notitiam omnium tam presentium quam futurorum volumus pervenire quendam conventum qui factus est inter monachos Sti Lupi de Hescerento et feminam quandam de Angi Hildeardim nomine. Radulfus etenim de Angi et filius ejus Radulfus202 dederunt in helemosina Sto Lupo quicquid habebant apud Angi medietatem molendini de Mounets258, terras, vineas et prata. Predicta vero Hildeardis calumpniata est ex parte predictam elemosinam asserens jus suum esse. Prior itaque ejusdem loci in hanc concordiam devenit ut predicta mulier haberet ea que monachi clamabant, excepta medietate molendini et prato et vineis et mansura quam tenebat Oddo de Joi29 si tamen eam adquirere posset et exinde censum trium solidorum Belvacensium annis singulis daret. Quod si censum statutis temporibus non redderet, id est medietatem , et alteram medio martis, et hec et cetera omnia que habet apud Angi in manu Ecclesie et christianitatis cadent. Hunc conventum in fide sua se promisit tenere et amodo nec per se nec per aliquem ecclesie Sti Lupi aliquam calumpniam inferre. Scribetur autem carta ista bis in uno pargamino ut predicta mulier suam habeat, et ecclesia aliam custodiat et cyrografum per medium scindatur259.