École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta Nicolai filii Vualonis de quadam terra quam dedit Ecclesiæ.

Cognitum sit cunctis tam presentibus quam futuris quoniam Nicolaus filius Vualonis de Escerente98, cum uxore sua Eufemia quandam partem terræ quam in tuitione habebat, contulit Deo et beato Petro de Cluniaco sanctoque Lupo de Escerens monachis quoque illic morantibus, idipsum laudante et concedente Tyerrata filiastra sua cui a progenitoribus ipsa terra relicta fuerat. Jamdictus vero Nicolaus cum memorata uxore sua Eufemia ac prædicta Thyerrata quadraginta solidos ex karitate beati Lupi acceperunt et hoc donum super altare ejusdem Ecclesiæ posuerunt.

Hujus rei testes ex parte Nicolaï sunt : Vualo pater ipsius et Hugo miles, filius Rodulfi99. Ex parte quoque monachorum testes fuerunt famuli ipsorum : Fulco major38. Godefredus silvicola39, Lambertus, Arbertus aliique multi.