École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Carta fratrum Stimulorum de justitia apud Cramisiacum.

In nomine Stæ et individuæ Trinitatis, notificare volumus omnibus tam præsentibus quam futuris quod Joannes et Petrus fratres qui cognominabantur Stimuli189, et mater amborum, Avelina nomine, pro sua antecessorumque salute Deo ac monachis StiLupi de Ascerano dederunt apud Cramisiacum73 unum hospitem nomine Richardum, atque justitiam et omnem redditum mansure, et quidquid in ipso hospite habebant190. Dedit quoque idem Petrus beato Lupo et monachis decimam suam quam habebat apud Cramisiacum atque eisdem monachis caritative ex toto condonavit sex denarios de censu quos eidem Petro debebant de quodam marisco qui est juxta molendinum de Levret. Concessit denique prenominatus Petrus pro sua salute atque pro anima matris suæ Avelinæ defuncte et in atrio191 beati Lupi honorifice sepulte, Deo ac monachis StiLupi duos hospites, unum apud Cramisiacum, alterum apud Prissiacum114, et quidquid in eisdem hospitibus ipse Petrus habebat.