École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Littera P[etri] abbatis Cluniacensis ad Vuillelmum priorem Sti Martini de Campis et Gauterio priori Sti Nicolai Silvanectensis.

Venerandis et dilectis nostris Vuillelmo319 priori Sti Martini de Campis et Gauterio320, priori Sti Nicolai Silvanectensis, frP[etrus]147, humilis Cluniacensis abbas salutem, gratiam et benedictionem. Pervenit ad nos cartula quædam illam compositionem continens quæ ex Dni H. Lugdunensis321 mandato facta est apud Silvanectum in presentia venerabilium DniS[amsonis]216, R[everendissimi] Remensis archiepiscopi et DniT[heobaldi]315Silvanectensis Episcopi inter priorem et fratres nostros de Ascerento et Guidonem322 Pincernam Regis, de possessione quæ Cantiliacus323 vocatur. Audivimus etiam quod fidelis Guido Pincerna de contingenti suo vobis aliquam partem in elemosinam tradidit. Nos autem in vinculo pacis sui juris integritatem fratribus nostris ab omnibus conservare cupientes, Fraternitati vestræ per præsentia scripta mandantes præcipimus quatinus factæ compositionis tenorem modis omnibus quantum in vobis est, observetis et contra conscripta pacta neque per vos neque per quamlibet suspectam personam ullatenus venire præsumatis. Nam si quis fratrum nostrorum hoc præceptum nostrum violare tentaverit, imminentem capiti suo condignæ severitatis timeat ultionem. Hoc et cæteros omnes ad Cluniacensem Ecclesiam pertinentes inconcusse præcipimus observari.