École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Février 1280

Vente par devant le curé de Villers S. Paul par Simon de la Fontaine et Basilde, sa femme, au prieuré de S. Leu, d'une maison « apud Thorengniacum », à Thorigny.

  • A Original. Arch. dép. Oise, H 2570.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis curatus de Villaribus Sti Pauli548 salutem in Dno. Notum facimus universis quod in nostra presentia constituti, Simon de Fonte et Basildis ejus uxor, recognoverunt se vendidisse priori et conventui Sti Lupi de Escerento, domum quandam quam habebant apud Thorengniacum208 in introitu curie qui dicitur Sti Lupi pro decem librarum pretio. Quam pecunie summam confessi sunt coram nobis predictus Simon et ejus uxor recepisse in pecunia numerata. Et quia dicta uxor habebat dotem suam in dicta domo, ipsam dotem quictavit juramento interposito coram nobis. Dictus vero Simon partem suam quam habebat in possessione dicte curie, predicto priori et conventui dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam coram nobis, et dicta Basildis ejus uxor quictavit juramento interposito dotem suam quam habebat in possessione ante dicta.

In cujus rei testimonium ad preces et instantiam Simonis antedicti, uxoris sue, dictis priori et conventui presentes litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas.

Datum .