École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Donum Alberici de Angeio de eo quod habebat apud Gouvieux.

Quoniam æqua sorte mors hominum genus insumit et, sicuti senes, ita et pueri moriuntur, necesse est omnes de animarum salute esse sollicitos quatinus post resolutionem corporum cum fructu bonorum operum ad clementissimum perveniant Deum201. Quapropter quidam puer Albericus nomine, filius Radulfi de Angeio202 pro sua antecessorumque suorum salute contulit post obitum suum Deo et sancto Petro de Cluniaco monachisque beati Lupi de Hescerens quidquid sui juris erat in villa quæ dicitur Guvisis, annuente hoc ipsum patre ejus Radulfo qui etiam testis hujus rei fuit cum alio quodam viro nomine Vancelino qui piscatoris insignitur officio203.

Ex parte autem monachorum testes fuerunt : Valo ipsorum villæ præpositus, et Lambertus frater ejus, Herbertus et Arnulfus famuli.

Audientes denique monachi quod prænominatum donum de feodo Oddonis cognomine Galli204 esset, et ut ipse cenobio Sti Lupi ex parte sua predictum donum quiete possidendum concederet, humiliter rogaverunt. Ipse itaque prædictum donum cum matre sua Hersende pro sua suorumque antecessorum salute libenter Ecclesiæ concessit, attestantibus hoc, ex parte sua, Petro de Ruissel205 et Fromundo de Sto Maximino ; ex parte monachorum, prædictus Vualo et Fulco major.