École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Epistola H[ugonis] abbatis Cluniacensis W[uillelmo] priori Sti Martini a Campis.

Epistola H[ugonis] abbatis Cluniacensis W[uillelmo] priori Sti Martini a Campis.

Lettre d'Hugues, abbé de Cluny, à W[Guillaume], prieur de S. Martin des Champs. Hugues ayant appris, quand il était à Esserent, le différend du Prieur A[imar] et de ses religieux avec les religieux de S. Nicolas à propos d'une terre sans valeur, charge de l'arbitrage le sous-prieur et le chambrier de S. Martin des Champs avec les prieurs de Crépy et de Nanteuil.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 46, p. 99.
  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Leu d'Esserent (1080-1538), éd. Eugène Müller, Pontoise, 1901.
D'après a.

Venerabili et dilecto fratri suo domno W[uillelmo], 344 priori Sancti Martini de Campis H[ugo]345, humilis Cluniacensis abbas, salutem, gratiam et benedictionem. Cum essemus Ascerento, audivimus quærelam Karissimi fratris nostri domni A[demari]263 prioris et fratrum ibi Deo famulantium quod injuste pulsentur a fratribus vestris qui morantur apud Sanctum Nicolaum et fatigentur ab eis. Quamdam enim terram quæ non magni, ut dicitur, constat esse pretii, eis subtrahunt nec ad rationem venire, nec cum eis judicium subire volunt ; imo quibusdam astutis tergiversationibus in dies differunt et compositionem inire suffugiunt. Unde nolentes ut ob hanc controversiam ad secularium sive ecclesiasticarum accedant judicia personarum, quoniam fratres nostri sunt, mandamus vobis ut die denominato suppriorem et camerarium vestrum adesse faciatis, ut cum fratribus nostris prioribus Chrispei346, et Nantholii347, hanc altercationem justa dirimatur sententia, ut quod ab eis statutum fuerit observetur. Nos enim priori Ascerenti et fratribus ut quod a quatuor prædictis fratribus statutum fuerit, ipsi observent ; fratribus Sti Nicolai similiter præcipimus, ut prædictorum arbitrorum sententiam firmiter custodiant, et de cætero pacem eis teneant ; vobis autem ut faciatis eis observare quod statutum fuerit.

Actum apud Sanctum Nicolaum.