École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Esserent » Cartulaire » Alia carta Roberti de Contiaco.

Sciant omnes præsentes et futuri quod ego Robertus de Conti388 pro salute animæ meæ omniumque parentum meorum, omnia quæ antecessores mei dederunt et concesserunt Ecclesiæ beati Lupi de Escherento, laudavi et concessi. Remisi etiam venditiones campipartis et alias consuetudines quas adversus predictam Ecclesiam multotiensque relatus sum449 Dedi etiam eidem ecclesiæ in elemosynam totam campipartem culturæ meæ quæ dicitur ad Vallem vinearum. Quod si voluerint eam excolere, plene eis concedimus, excepto quod tertiam partem fructus terræ nobis retinuimus, salva tamen campiparte quæ tota erit Ecclesiæ beati Lupi. Dedi etiam prædictæ Ecclesiæ fundum terræ ubi grangia mea fuit ut monachi S. Lupi grangiam ibi construant ad reponendam suam campipartem et cætera quæ voluerint.

Hæc omnia, siçut diximus, astantibus hominibus meis et cæteris quam plurimis apud Bullas82 castrum in domo mea in perpetuum possidenda eidem ecclesiæ concessi. Quod ut ratum et firmum sit, sigilli mei impressione firmavi. Testes sunt abbas S. Justi450 ; Hugo, prior Bullarum ; Gerardus de Botenangle451 ; Radulfus, miles de Crisin et plures.